# Libri Historiarum 10.1.40-45

Gregory of Tours, Libri Historiarum, Book 10, lines 10.1.40-10.1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/10.1.40

20. De puellis supra memoratis in hac reconciliatis sinodo.
In hoc sinodo Basina, Chilperici regis filia, quam supra cum Chrodielde a communione remotam diximus, coram episcopis solo prostrata, veniam petiit, promittens se cum caritate abbatissae monasterium ingredi ac de regulam nihil transcendere. Chrodieldis autem obtestata est, quod, Leobovera abbatissa in hoc monasterium commorante, ibidem numquam ingrederetur. Sed utrisque rex veniam inpertire deprecatus est, et sic in communione receptae, Pectavo regredi iussae sunt, scilicet ut Basina in monasterio, ut praefati sumus, regrediretur, Chrodieldis vero in villa, quae quondam Waddonis superius memorati fuerat, sibi a rege concessa, resederet.
21. De interitu filiorum Waddonis.
Filii autem ipsius Waddonis per Pectavum vagantes, diversa committebant scelera, homicidia furtaque nonnulla. Nam inruentes ante hoc tempus super negutiatores, sub noctis obscuritate eos gladio trucidant abstuleruntque res eorum; sed et alium tribunitiae potestatis virum circumventum dolis interfecerunt, deripientes res eius. Quod cum Macco comes reprimere niteretur, hi praesentiam expetunt regis. Eunte autem comite, ut debitum fisco servitium solite deberet inferre, adfuerunt et hi coram rege, offerentes balteum magnum ex auro lapidibusque pretiosis ornatum gladiumque mirabile, cuius capulum ex gemmis Hispanis auroque dispositum erat. Cumque rex haec scelera, quae audierat, ab his cognovisset manifestissime perpetrata, vinci eos catenis praecepit ac turmentis subdi. Qui dum torquerentur, thesaurus patris absconditus, quos de rebus Gundovaldi superius memorati pater diripuerat, revelare ceperunt. Nec mora, directi viri ad inquerendum inmensam multitudinem auri argentique ac diversarum specierum et auro gemmisque exornatarum reppererunt, quod thesauris regalibus intulerunt. Post haec, seniore capite plexo, iuniorem exilio damnaverunt.
22. De interitu Chulderici Saxonis.
Chuldericus vero Saxo post diversa scelera, homicidia, seditiones multaque alia inproba, quae gessit, ad Ausciensim urbem, in qua possessio uxores erat, abiit. Cumque rex, auditas eius inprobitates, iussisset eum interfici, quadam nocte ita crapulatus est vino, ut, ab eo suffocatus, mortuus in strato suo repperiretur. Adserebant enim in illud superius scelus nominatum, quod sacerdotes Domini in basilicam sancti Helari per Chrodieldem caesi sunt, hunc fuisse signiferum; ultusque est Deus, si ita est, iniuria servorum suorum.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
