# Libri Historiarum 10.1.46-49

Gregory of Tours, Libri Historiarum, Book 10, lines 10.1.46-10.1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/10.1.46

23. De signis et dubietate paschae.
In hoc autem anno tanta terras nocturno tempore splendor inluxit, ut mediam putares diem; sed et globi similiter ignei per noctis tempore saepius per caelum cucurrisse mundumque inluminasse visi sunt. Dubietas pascae fuit ob hoc, quod in cyclum Victuri luna XV. pascham scripsit fieri. Sed ne christiani ut Iudei sub hac luna haec solemnia celebrarent, addidit: Latini autem luna XXII. Ob hoc multi in Galliis XV. luna celebraverunt, nos autem XXII. Inquesivimus tamen studiosae, sed fontes Hispaniae, quae divinitus implentur, in nostrum pascha repleti sunt. Terrae motus factus est magnus XVIII. Kalendas mensis V., die IIII., prima mane, cum lux redire cepisset. Sol eclypsin pertulit mense VIII. mediante, et ita lumen eius minuit, ut vix, quantum quintae lunae cornua retinent, ad lucendum haberet. Pluviae validae, tonitrua in autumno gravia, aquae autem nimium invaluerunt. Vivariensim Avennicamque urbem graviter lues inguinaria devastavit.
24. De subversione urbis Anthiocenae.
Anno igitur XVI. Childeberthi, Gunthchramni autem XXX. regum quidam episcopus de transmarinis partibus ad Toronicam urbem advenit nomine Symon. Hic nobis eversionem Anthiociae urbis enuntiavit, adserens se de Arminia in Persida captivatum fuisse. Rex enim Persarum, inrupto Arminiorum termino, praedas egit eclesiasque igne succendit et hunc sacerdotem cum populo suo, ut diximus, captivum abduxit. Tunc etiam et basilica sanctorum quadraginta octo martyrum, de quibus in libro Miraculorum memini, qui in illa regione passi sunt, obpleta ligni congeriae, pice tergoribusque suellinis inmixtis, subpositis ardentibus facibus, succendere nisi sunt; sed nequaquam ab igne apparatum incendii conpraehendit, sicque videntes magnalia Dei, recesserunt ab ea. Audita autem quidam episcopus istius memorati sacerdotes abductionem, direxit pretium per homines suos ad regem Persarum. Quod ille susceptum, relaxavit a servitutis vincolum episcopum istum. Ex his ergo discedens regionibus, Gallias est adgressus, ut aliquid consolationis a devotis acceperet; qui nobis, ut praefati sumus superius, haec retulit: Homo erat in Anthiocia valde devotus in elymosinis, coniugem ac liberos habens, nec umquam ei in omni vita sua dies praeteriit, postquam quiddam proprium habere coepit, quod sine paupere aepulum praelibasset. Hic una die, cum circuisset urbem usque ad vesperum et repperire non potuisset egenum, cum quo cybum capere possit, egressus foris portam, cum nox inrueret, repperit virum in veste alba cum duobus aliis stantem, quem aspiciens, quasi Loth ille antiqua memoratus historia, terrore suffusus, ait: 'Et forsitan peregrinus est dominus meus, dignetur accedere ad domum servi sui, et sumpto aepulo, quiescite in strato; mane autem proficiscimini viam, quam volueritis'. Cui ille, qui erat senior, tenens sudarium in manu sua, ait: 'Non poteras, o homo Dei, cum Simeone vestro hanc urbem salvare, ne subverteretur?' Et elevans manum, excussit sudarium quod tenebat super medietatem urbis, et statim conruerunt omnia aedificia vel quodcumque ibi structum fuit; ibique obpressi sunt senes cum infantibus, viri cum mulieribus, atque uterque sexus interiit. Quod ille cernens, tam de persona viri quam de sonito ruinae hebes effectus, ruit in terram et factus est velut mortuus. Elevansque iterum vir ille manum cum sudarium quasi super aliam medietatem urbis, adprehensus est a duobus sociis, qui cum eo erant, atque obsecratus terribilibus sacramentis, ut indulgeret medietatem urbis, ne rueret; mitigatusque a furore, sustenuit manum suam, atque elevans hominem, qui corruerat in terram, ait: 'Vade ad domum tuam. Ne timeas! Filii enim tui cum uxore et omni domo tua salvi sunt, nec quisquam ex eis periit; costodivit enim te oratio assidua et elymosinae, quas cotidiae exercis in pauperes'. Et haec dicens, discesserunt ab oculis eius nec ei apparuerunt ultra. Ille autem regressus in urbe, repperit urbis medietatem dirutam atque subversam cum hominibus pecoribusque, ex quibus nonnulli a ruinis deinceps extracti sunt mortui, pauci debilitate reperti sunt vivi. Verumtamen nec illa cassata sunt, quae viro huic ab ipso, ut ita dicam, angelo Domini sunt effata. Nam veniens, omnem domum suam incolomem repperit, tantum funera propinquorum, quae in aliis domibus effecta fuerant, lamentabat, protexitque eum in medium iniquorum dextera Domini cum domo sua, salvatusque est a periculis mortis ac velut memoratus Loth quondam in Sodomis.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
