Latin
Book 10, lines 10.1.68-10.1.69
Gregory of Tours, Libri Historiarum 10.1.68-69
Not analysed yet
V. Eustochius ordinatur episcopus, vir sanctus et timens Deum, ex genere senatorio. Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos Brixis, Iciodoro, Lucas, Dolus. Aedificavit etiam ecclesiam infra muros civitatis, in qua reliquias sanctorum Gervasi et Protasi martyris condidit, quae sancto Martino de Italia sunt delatae, sicut sanctus Paulinus in epistola sua meminit. Sedit autem annos XVII et sepultus est in basilica, quam Brictius episcopus super sanctum Martinum struxerat.
VI. ordinatur Perpetuus, de genere et ipse, ut aiunt, senatorio et propinquus decessoris sui, dives valde et per multas civitates habens possessiones. Hic, submota basilica, quam prius Brictius episcopus aedificaverat super sanctum Martinum, aedificavit aliam ampliorem miro opere, in cuius absida beatum corpus ipsius venerabilis sancti transtulit. Hic instituit ieiunia vigiliasque, qualiter per circulum anni observarentur, quod hodieque apud nos tenetur scriptum, quorum ordo hic est: De ieiuniis. Post quinquagesimum quarta, sexta feria usque natale sancti Iohannis. De Kalendis Septembris usque Kalendas Octobris bina in septimana ieiunia. De Kalendis Octobris usque depositionem domni Martini bina in septimana ieiunia. De depositione domni Martini usque natale Domini terna in septimana ieiunia. De natale sancti Hilarii usque medio Februario bina in septimana ieiunia. De vigiliis. Natale Domini in ecclesia. Epiphania in ecclesia. Natale sancti Iohannis ad basilicam domni Martini. Natale sancti Petri episcopatus ad ipsius basilicam. Sexto Kalendas Aprilis resurrectio domini nostri Iesu Christi ad basilicam domni Martini. Pascha in ecclesia. Die ascensionis in basilica domni Martini. Die quinquagesimo in ecclesia. Passio sancti Iohannis ad basilicam in baptisterio. Natale sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad ipsorum basilicam. Natale sancti Martini ad eius basilicam. Natale sancti Simphoriani ad basilicam domni Martini. Natale sancti Litorii ad eius basilicam. Item natale sancti Martini ad eius basilicam. Natale sancti Brictii ad domni Martini basilicam. Natale sancti Hilarii ad domni Martini basilicam. Hic aedificavit basilicam sancti Petri, in qua cameram basilicae prioris posuit, quae usque nostris temporibus perseverat. Basilicam quoque sancti Laurenti monte Laudiaco ipse construxit. Huius tempore aedificatae sunt ecclesiae in vicis, id est Evina, Mediconno, Berrao, Balatedine, Vernao. Condiditque testamentum et deputavit per singulas civitates quod possedebat, in eis ipsis scilicet ecclesiis, non modicam et Turonicae tribuens facultatem. Sedit autem annos XXX et sepultus est in basilica sancti Martini.