# Libri Historiarum 10.1.75-79

Gregory of Tours, Libri Historiarum, Book 10, lines 10.1.75-10.1.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/10.1.75

XIII. Leo ex abbate basilicae sancti Martini ordinatur episcopus. Fuit autem faber lignarius, faciens etiam turres olocriso tectas, ex quibus quaedam apud nos retinentur. In aliis etiam operibus eligans fuit. Sedit autem menses VI et sepultus est in basilica sancti Martini.
XIIII. Francilio ex senatoribus ordinatur episcopus, civis Pictavus, habens coniugem Claram nomine, sed filios non habens. Fueruntque ambo divites valde in agris, quos maxime sancti Martini basilicae contulerunt, reliqueruntque quaedam et proximis suis. Sedit autem annos II, menses VI; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini.
XV. Iniuriosus, civis Turonicus, de inferioribus quidem populi, ingenuus tamen. Huius tempore Chrodieldis regina transiit. Hic peraedificavit ecclesiam sanctae Mariae infra muros urbis Turonicae. Huius tempore et basilica sancti Germani aedificata est. Vici etiam Noviliacus et Luciliacus fundati sunt. Hic instituit tertiam et sextam in ecclesia dici, quod modo in Dei nomine perseverat. Sedit autem annos XVI, menses XI, dies XXVI; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini.
XVI. Baudinus ex referendario Chlothari regis ordinatur episcopus, habens et filios, multis aelymosinis praeditus. Aurum etiam, quod decessor eius reliquerat, amplius quam viginti milia soledos, pauperibus erogavit. Huius tempore alter vicus Noviliacus aedificatus est. Hic instituit mensam canonicorum. Sedit autem annos V, menses X; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini.
XVII. Guntharius ex abbate monasterii Sancti Venanti ordinatur episcopus, vir valde prudens, dum abbatis fungeretur officium, et saepius legationes inter reges Francorum faciens. Postquam autem episcopus ordinatus est, vino deditus, paene stolidus apparuit. Quae res eum in tantum amentem faciebat, ut convivas, quos bene noverat, nequiret agnoscere; saepius tamen eos conviciis agebat et inproperiis. Sedit autem annos II, menses X, dies XXII. Obiit autem et sepultus est in basilica sancti Martini. Cessavitque episcopatum anno I.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
