Latin
2.1.26 to 2.1.30
Gregory of Tours, Libri Historiarum 2.1.26-30
Not analysed yet
13. De episcopatu Venerandi ac Rustici Arvernis. Apud Arvernus vero post transitum sancti Artemi Venerandus ex senatoribus episcopus ordenatur. Qualis autem fuerit hic pontifex, testatur Paulinus dicens: Si enim hodie videas dignos Domino sacerdotes, vel Exsuperium Tholosae, vel Simplicium Viennae, vel Amando Burdigale, vel Diogenianum Albigae, vel Dinamium Ecolisnae, vel Venerandum Arvernus, vel Alithium Cadurcis, vel nunc Pegasium Petrocoris, utcumque se habent saeculi mala, videbis profectus dignissimus totius fidei relegionesque custodes. Hic in ipsa dominici natalis vigilia transisse refertur. Mane autem facto processio solemnitates funeris eius obsequium fuit. Post cuius obitum foeda apud civis pro episcopatu intentio vertebatur. Cumque partes inter se divisae alium aliumque eregere vellent, magna conlisio erat populi. Resedentibus tamen episcopis die dominico, mulier quaedam velata atque devota Deo audenter ad eos ingreditur, qui ait: 'Audite me, sacerdotes Domini! Scitote enim, quod non est in his bene placitum Deo, quos hi ad sacerdotium elegerunt. Ecce enim Dominus hodie ipsi sibi providebit antestitem. Itaque nolite conturbare neque conlidere populum, sed pacientes estote parumper! Dominus enim nunc diriget, qui regat ecclesiam hanc'. His itaque mirantibus haec verba, subito Rusticus nomine, qui erat ex ipsa urbis Arvernae diocese presbiter, advenit. Ipsi enim iam mulieri per visionem fuerat indicatus. Quo viso, ait: 'En ipsum quem elegit Dominus! Ecce qualem vobis pontificem distinavit! Hic ordenetur episcopus!' Haec ea loquente, omnis populus, cuncta intentione postposita, clamavit, dignum ac iustum esse. Qui in cathedra positus, septimus in eodem loco pontificatus honorem, populo gaudente, suscepit. 14. De episcopatu Eustochi Turonici. De episcopatu Eustochi Turonici atque Perpetui, et de basilica sancti Martini. Apud urbem vero Turonicam, defuncto Eustochio episcopo septimo decimo sacerdotii sui anno, quintus post beatum Martinum Perpetuus ordinatur. Qui cum virtutes assiduas ad sepulchrum eius fieri cerneret, cellulam, quae super eum fabricata fuerat, videns parvulam, indignam talibus miraculis iudicavit. Qua submota, magnam ibi basilicam, quae usque hodie permanet, fabricavit, quae habetur a civitate passus 550. Habet in longo pedes 160, in lato 60, habet in alto usque ad cameram pedes 45; fenestras in altario 32, in capso 20; columnas 41; in toto aedificio fenestras 52, columnas 120; ostia 8, tria in altario, quinque in capso. Sollemnitas enim ipsius basilicae triplici virtute pollet: id est dedicatione templi, translatione corporis sancti vel ordinatione eius episcopati. Hanc enim quarto Nonas Iulias observabis; depositionem vero eius tertio Idus Novembris esse cognoscas. Quod si fideliter celebraveris, et in praesenti saeculo et in futuro patrocinia beati antistitis promereberis. Et quoniam camera cellulae illius prioris eleganti opere fuerat fabricata, indignum duxit sacerdos, ut opera eius deperiret, sed in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli aliam construxit basilicam, in qua cameram illam adfixit. Multas et alias basilicas aedificavit, quae usque hodie in Christi nomine constant.