# Libri Historiarum 2.1.77-82

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 2.1.77 to 2.1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/2.1.77

38. De patriciato Chlodovechi regis. Igitur ab Anastasio imperatore codecillos de consolato accepit, et in basilica beati Martini tunica blattea indutus et clamide, inponens vertice diademam. Tunc ascenso equite, aurum argentumque in itinere illo, quod inter portam atrii et eclesiam civitatis est, praesentibus populis manu propria spargens, voluntate benignissima erogavit, et ab ea die tamquam consul aut augustus est vocitatus. Egressus autem a Turonus Parisius venit ibique cathedram regni constituit. Ibi et Theudericus ad eum venit. 39. De Licinio episcopo. Denique migrante Eustochio Turonorum episcopo, VIII. post sanctum Martinum Licinius Turonicis episcopus ordinatur. Huius tempore bellum superius scriptum gestum est. Et huius tempore Chlodovechus rex Turonus venit. Hic fertur in Oriente fuisse ac loca visitasse sanctorum ipsamque adisse Hierusolimam et loca passionis ac resurrectionis dominicae, quae in euangeliis legimus, saepe vidisse. 40. De interitu Sigiberthi senioris et fili eius. Cum autem Chlodovechus rex apud Parisius moraretur, misit clam ad filium Sigyberthi, dicens: 'Ecce! pater tuus senuit et pededibile claudicat. Si illi', inquid, 'moreretur , recte tibi cum amicitia nostra regnum illius reddebatur'. Qua ille cupiditate seductus, patrem molitur occidere. Cumque ille egressus de Colonia civitate, transacto Rheno, per Buconiam silvam ambulare disponeret, meridiae in tenturia sua obdormiens, inmissis super eum filius percussoribus eum ibidem interfecit, tamquam regnum illius possessurus. Sed iuditio Dei in foveam, quam patri hostiliter fodit, incessit. Misit igitur nuntius ad Chlodovechum regem de patris obito nuntiantes atque dicentes: 'Pater meus mortuos est, et ego thesaurus cum regnum eius paenes me habeo. Dirige tuos ad me, et ea quae tibi de thesauris illius placent bona voluntate transmittam'. Et illi: 'Gratias', inquid, 'tuae voluntate ago et rogo, ut venientibus nostris patefacias, cuncta ipse deinceps possessurus'. Quibus venientibus iste patris thesauros pandit. Qui dum diversa respicerent, ait: 'In hanc arcellolam solitus erat pater meus numismata auri congerere'. - 'Inmitte', inquiunt illi, 'manum tuam usque ad fundum et cuncta reppereas'. Quod cum fecisset et esset valde declinus, unus elevata manu bipinnem cerebrum eius inlisit, et sic quae in patre egerat indignus incurrit. Quod audiens Chlodovechus, quod scilicet interfectus esset Sygibertus vel filius eius, in eodem loco adveniens, convocavit omnem populum illum, dicens: 'Audite, quid contingerit. Dum ego', inquid, 'per Scaldem fluvium navigarem', Chlodericus, filius parentis mei, patrem suum insequebatur, verbo ferens, quod ego eum interficere vellim. Cumque ille per Buconiam silvam fugiret, inmissis super eum latruncolis, morti tradidit et occidit. Ipse quoque dum thesaurus eius aperit, a nescio quo percussus interiit. Sed in his ego nequaquam conscius sum. Nec enim possum sanguinem parentum meorum effundere, quod fieri nefas est. Sed quia haec evenerunt, consilio vobis praebeo, si videtur acceptum: convertimini ad me, ut sub meam sitis defensionem'. At ille ista audientes, plaudentes tam parmis quam vocibus, eum clypeo evectum super se regem constituunt. Regnumque Sigyberthi acceptum cum thesauris, ipsos quoque suae ditioni adscivit. Prosternebat enim cotidiae Deus hostes eius sub manu ipsius et augebat regnum eius, eo quod ambularet recto corde coram eo et facerit quae placita erant in oculis eius.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
