Latin
2.1.87 to 2.1.90
Gregory of Tours, Libri Historiarum 2.1.87-90
Not analysed yet
43. De obitu Chlodovechi. His ita transactis, apud Parisius obiit, sepultusque in basilica sanctorum apostolorum, quam cum Chrodechilde regina ipse construxerat. Migravit autem post Vogladinse bellum anno quinto. Fueruntque omnes dies regni eius anni triginta; [aetas tota XLV anni]. A transitu ergo sancti Martini usque ad transitum Chlodovechi regis, qui fuit XI. annus episcopatus Licini Toronici sacerdotes, supputantur anni CXII. Chrodechildis autem regina post mortem viri sui Toronus venit, ibique ad basilica beati Martini deserviens, cum summa pudititia atque benignitate in hoc loco commorata est omnibus diebus vitae suae, raro Parisius visitans. Explicit liber secundus. Gregory of Tours The Miscellany The Latin Library The Classics Page