Latin
3.1.22 to 3.1.27
Gregory of Tours, Libri Historiarum 3.1.22-27
Not analysed yet
11. Quod Childeberthus Burgundias abiit. Quod Childeberthus et Chlotharius Burgundias, Theudericus Arvernus abiit. Post haec Chlothacharius et Childeberthus Burgundia petere distinant. Convocatusque Theudoricus in solatio eorum, ire noluit. Franci vero, qui ad eum aspiciebant, dixerunt: 'Si cum fratribus tuis in Burgundiam ire dispexeris, te relinquimus et illos sequi satius praeoptamus'. At ille infidelis sibi exhistimans Arvernus, ait: 'Me sequimini, et ego vos inducam in patriam, ubi aurum et argentum accipiatis, quantum vestra potest desiderare cupiditas, de qua pecora, de qua mancipia, de qua vestimenta in abundantiam adsumatis. Tantum hos ne sequamini!' His promissionibus hi inlecti suam voluntatem facere repromittunt. Ille vero illuc transire disponit, promittens iterum atque iterum exercitu cuncta regionis praedam cum hominibus in suis regionibus transferre permittere. Chlothacharius vero et Childeberthus in Burgundiam dirigunt, Agustidunumque obsedentes, cunctam, fugato Godomaro, Burgundiam occupaverunt. 12. De excidio regionibus Arvernae. Theudoricus vero cum exercitu Arverno veniens, totam regionem devastat ac proterit. Interea Archadius sceleris illius auctor, cuius ignavia regio devastata est, Bituricas urbem petiit. Erat autem tunc temporis urbs illa in regno Childeberthi regis. Placidina vero, mater eius, et Alchima, soror patris eius, conpraehensae apud Cadurcum urbem, rebus ablatis, exsilio condemnatae sunt. Rex igitur Theudoricus ad urbem Arvernam usque accedens, in vici illius suburbana castra fixit. Beatus vero Quintianus his diebus erat episcopus. Interea exercitus cunctam circuit miseram regionem illam, cuncta delet, universa debellat. De quibus nonnulli ad basilicam sancti Iuliani perveniunt, confringunt ostia, seras removent resque pauperum, quae ibidem fuerant adgregatae, diripiunt et multa in hoc loco perpetrant mala. Verumtamen auctores scelerum ab spiritu inmundo correpti, infestis dentibus propriis se morsibus lacerant, clamantes atque dicentes: 'Cur nos, martyr sanctae, sic crucias?' -sicut in libro virtutum eius conscripsimus. 13. De Lovolautro et Meroliacensae castro.