# Libri Historiarum 3.1.33-38

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 3.1.33 to 3.1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/3.1.33

16. De Sigivaldo. Sigivaldus autem cum in Arverno habitaret, multa mala in ea faciebat. Nam et res diversorum pervadebat, et servi eius non desistebant a furtis, homicidiis ac superventis diversisque sceleribus, nec ullus muttiri ausus erat coram eis. Unde factum est, ut ipse villam Bulgiatensim, quam quondam benedictus Tetradius episcopus basilicae sancti Iuliam reliquerat, temerario auso pervaderet. Sed cum ingressus in domo illa fuisset, statim amens effectus, lecto decubuit. Tunc mulier admonita per sacerdotem, elevatum in basterna ut in aliam villam transtulit, sanum recipit. Et accedens, exposuit ei omnia, quae pertulerat. Quod ille audiens, vota beato martiri vovens, quae vi abstulerat duplicata restituit. Meminimus et huius virtutis in libro Miraculorum sancti Iuliani. 17. De episcopis Turonicis. Igitur Dinifio episcopo apud Toronus dicedente, Ommatius tribus annis praefuit. Hic enim ex iusso Chlodomeris regis, cui supra meminimus, ordinatus est. Illo quoque migrante, Leo septem mensibus ministravit. Hic fuit vir strinuus atque utilis in fabrica operis lignarii. Quo defuncto, Theodorus et Proculus episcopi, qui de partibus Burgundiae advenerant, ordinante Chrodigilde regine, tribus annis Toronicam rexerunt eclesiam. Quibus defunctis, Francilio ex senatoribus substituitur. Anno igitur tertio episcopatus sui, cum dominici natalis nox alma populis effulsisset, idem pontifex, priusquam ad vigilias discenderet, iussit sibi poculum ministrari. Adveniens autem puer, sine mora porrexit. Quo hausto, mox spiritum fudit. Unde indubitatum est, veneno eum fuisse negatum. Quo decedente, Iniuriosus unus e civibus quintus decimus post beatum Martinum cathedram pontificalem sortitus est. 18. De interitu filiorum Chlodemeris. Dum autem Chrodigildis regina Parisius moraretur, videns Childeberthus, quod mater sua filius Chlodomeris, quos supra memoravimus, unico affectu diligeret, invidia ductus ac metuens, ne favente regine admitterentur in regno, misit clam ad fratrem suum Chlothacharium regem, dicens: 'Mater nostra filius fratris nostri secum retinet et vult eos regno donari; debes velociter adesse Parisius, et habito communi consilio, pertractare oportet, quid de his fieri debeat, utrum incisa caesariae ut reliqua plebs habeantur, an certe his interfectis regnum germani nostri inter nosmet ipsus aequalitate habita dividatur'. De quibus ille verbis valde gavisus, Parisius venit. Iactaverat enim Childebertus verbum in populo, ob hoc hos coniungi regis, quasi parvolus illos elevaturus in regno. Coniuncti autem miserunt ad reginam, quae tunc in ipsa urbe morabatur, dicentes: 'Dirige parvolus ad nos, ut sublimentur in regno'. Ad illa gavisa, nesciens dolum illorum, dato pueris esu putuque, direxit eos, dicens: 'Non me puto amisisse filium, si vos videam in eius regno substitui' . Qui abeuntes, adpraehensi sunt statim, ac separati a pueris et nutritoribus suis, costodiebantur utrique, seursum pueri et seursum hi parvoli. Tunc Childeberthus atque Chlothacharius miserunt Archadium, cui supra meminimus, ad reginam cum forcipe evaginatoque gladio. Qui veniens, ostendit reginae utraque, dicens: 'Voluntatem tuam, o gloriosissima regina, fili tui domini nostri expetunt, quid de pueris agendum censeas, utrum incisis crinibus eos vivere iubeas, an utrumque iugulare'. At illa exterrita nuntio et nimium felle commota, praecipue cum gladium cerneret evaginatum ac forcipem, amaritudinem praeventa, ignorans in ipso dolore quid diceret, ait simpliciter: 'Satius mihi enim est, si ad regnum non ereguntur, mortuos eos videre quam tonsus'. At ille parum admirans dolorem eius, nec scrutans, quid deinceps plenius pertractaret, venit celeriter, nuntians ac dicens: 'Favente regina opus coeptum perficite; ipsa enim vult explere consilium vestrum'. Nec mora, adpraehensum Chlothacharius puerum seniorem brachium elesit in terra, defixumque cultrum in ascella, crudiliter interfecit. Quo vociferante, frater eius ad pedes Childeberthi prosternitur, adpraehensaque eius genua, agebat cum lacrimis: 'Succurre, piissime pater, ne et ego peream sicut frater meus'. Tunc Childeberthus, lacrimis respersa facie, ait: 'Rogo, dulcissime frater, ut huius mihi vitam tua largitate concedas, et quae iusseris pro eius animam conferam, tantum ne interficiatur'. At ille convitiis actum ait: 'Aut eiece eum a te, aut certe pro eo morieris. Tu', inquid, 'es incestatur huius causae, et tam velociter de fide risillis?' Haec ille audiens, repulsum a se puerum proiecit ad eum; ipse vero excipiens, transfixum cultro in latere, sicut fratrem prius fecerat, iugulavit; deinde pueros cum nutriciis peremerunt. Quibus interfectis, Chlothacharius, ascensis equitibus, abscessit, parvi pendens de interfectione nepotum; sed et Childeberthus in suburbana concessit. Regina vero, conpositis corpusculis feretro, cum magno sallentio inmensoque luctu usque ad basilicam sancti Petri prosecuta, utrumque pariter tumulavit. Quorum unus decim annorum, alius vero septuennis erat. Tertium vero Chlodovaldum conpraehendere non potuerunt, quia per auxilium virorum fortium liberatus est. His, postpositum regnum terrenum, ad Dominum transiit, et sibi manu propria capillos incidens, clericus factus est, bonisque operibus insistens, presbiter ab hoc mundo migravit. Hi quoque regnum Chlodomeris inter se aequa lance diviserunt. Chrodigildis vero regina talem se tantamque exhibuit, ut ab omnibus honoraretur; assidua in elymosinis, pernox in vigiliis, in castitate atque omni honestate puram se semper exhibuit; praedia eclesiis, monastyriis vel quibuscumque locis sanctis necessaria praevidit, larga ac prona voluntate distribuit, ut putaretur eo tempore non regina, sed propria Dei ancilla ipsi sedolo deservire, quam non regnum filiorum, non ambitio saeculi nec facultas extulit ad ruinam, sed humilitas evexit ad gratiam.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
