Latin
3.1.77 to 3.1.80
Gregory of Tours, Libri Historiarum 3.1.77-80
Not analysed yet
37. De hieme gravi. Gravem eo anno et solito asperiorem hiemem fecit, ita ut torrentes concatiniti gelu pervium populis tamquam reliqua humus praeberet. Aves quoque rigore adfectae vel fame, absque ullo hominum dolo, cum magnae essent nives, manu capiebantur. A transitu igitur Chlodovechi usque in transitum Theudoberthi conputantur anni 37. Mortuo ergo Theudoberto quarto decimo regni sui anno, regnavit Theudoaldus, filius eius, pro eo. Explicit liber tertius. Gregory of Tours The Miscellany The Latin Library The Classics Page