# Libri Historiarum 3.1.8-11

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 3.1.8 to 3.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/3.1.8

4. De Thoringorum regibus. Porro tunc apud Thoringus tres fratres regnum gentis illius retinebant, id est Badericus, Hermenefredus atque Berthacharius. Denique Hermenefredus Berthacharium, fratrem suum, vi oppraemens, interfecit. Is moriens, Radegundem filiam orfanam dereliquid; reliquid enim et alius filius, de quibus in sequente scribemus. Hermenefrede vero uxor iniqua atque crudelis Amalaberga nomen inter hos fratres bellum civile dissimenat. Nam veniens quadam die ad convivium vir eius, mensam mediam opertam repperit. Cumque uxori, quid sibi hoc vellit, interrogaret, respondit: 'Qui', inquid, 'a medio regno spoliatur, decet eum mensae medium habere nudatum'. Talibus et his similibus ille permotus, contra fratrem insurgit ac per occultus nuntius Theudoricum regem ad eum persequendum invitat, dicens: 'Si hunc interfecis, regionem hanc pari sorte dividimus'. Ille autem gavisus, haec audiens, cum exercitu ad eum dirigit. Coniunctique simul fidem sibi invicem dantis, egressi sunt ad bellum. Confligentisque cum Baderico, exercitum eius adterunt ipsumque obtruncant gladio, et obtenta victuria, Theudoricus ad propria est reversus. Protenus Hermenefredus oblitus fidei suae, quod regi Theudorico indulgere pollicitus est, implere dispexit, ortaque est inter eos grandis inimicitia. 5. Quod Sigimundus filium suum interfecit. Igitur mortuo Gundobado, regnum eius Sigimundus filius obtenuit, monastiriumque Acaunensim sollerti cura cum domibus basilicisque aedificavit; qui, perditam priorem coniugem, filiam Theudorici regis Italici, de qua filium habebat nomen Sigiricum, aliam duxit uxorem, quae valide contra filium eius, sicut novercarum mos est, malignari ac scandalizare coepit. Unde factum est, ut una solemnitatum die, cum puer super eam vestimenta matris agnusceret, commotus felle diceret ad eam: 'Non enim eras digna, ut haec indumenta tua terga contegerent, quae dominae tuae, id est matre meae, fuisse nuscuntur'. At illa furore succensa, instigat verbis dolosis virum suum, dicens: 'Hic iniquos regnum tuum possedere desiderat, teque interfecto, eum usque Italiam dilatare disponit, scilicet ut regnum, quod avus eius Theudoricus Italiae tenuit, et iste possedeat. Scit enim, quod te vivente haec non potest adimplere, et nisi tu cadas, ille non surgat'. His et huiuscemodi ille incitatus verbis, uxoris iniquae consilium utens, iniquus extitit parricida. Nam sopitum vino dormire post meridiem filium iubet; cui dormiente orarium sub collo positum ac sub mento legatum, trahentibus ad se invicem duobus pueris, suggillatus est. Quo facto pater sero iam paenetens, super cadaver exanime ruens, flere coepit amarissimae. Ad quem senex quidam sic dixisse fertur: 'Te', inquid, 'plange amodo, qui per consilium nequam factus es parricida saevissimus; nam hunc, qui innocens iugulatus est, necessarium non est plangi'. Nihilominus ille ad sanctus Acaunenses abiens, per multus dies in fletu et ieiuniis durans, veniam praecabatur. Psallentium ibi assiduum instituens, Lugduno regressus est, ultione divina de vestigio prosequente. Huius filiam rex Theudoricus accepit.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
