# Libri Historiarum 4.1.41-44

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 4.1.41 to 4.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/4.1.41

19. De obitu sancti Medardi episcopi. Tempore quoque Chlothari regis sanctus Dei Medardus episcopus, consummato boni operis cursu et plenus dierum, sanctitate praecipuus, diem obiit. Quem Chlotharius rex cum summo honore apud Sessionas civitatem sepelivit et basilicam super eum fabricare coepit, quam postea Sigiberthus, filius eius, explevit atque conposuit. Ad cuius beatum sepulchrum vidimus vinctorum conpedes atque catenas disruptas confractasque iacere; quae usque hodie in testimonium virtutis eius ad ipsum beati sepulchrum reservantur. Sed ad superiora redeamus. 20. De obitu Childeberthi et interitu Chramni. Childeberthus igitur rex aegrotare coepit, et cum diutissime apud Parisius lectulo decubasset, obiit et ad basilicam beati Vincenti, quam ipse construxerat, est sepultus. Cuius regnum et thesauros Chlotharius rex accepit; Vulthrogotham vero et filias eius duas in exilium posuit. Chramnus autem patri repraesentatur, sed postea infidelis extitit. Cumque se cerneret evadere non posse, Brittanias petiit, ibique cum Chonoobro Brittanorum comite ipse vel uxor eius ac filiae latuerunt. Wiliacharius autem, socer eius, ad basilica sancti Martini confugit. Tunc sancta basilica a peccatis populi ac ludibria, quae in ea fiebant, per Wiliacharium coniugemque eius succensa est; quod non sine gravi suspirio memoramus. Sed et civitas Toronica ante annum iam igne consumpta fuerat, et totae eclesiae in eadem constructae desertae relictae sunt. Protinus beati Martini basilica, ordinante Chlothario rege, ab stagno cooperta est et in illa ut prius fuerat elegantia reparata. Tunc duae acies locustarum apparuerunt, quae per Arvernum atque Limovicinum transeuntes, ut ferunt, Romaniacum campum venerunt, in quo, proelium inter se actum, maxime sunt conlisae. Chlotharius autem rex contra Chramnum frendens, cum exercitu adversus eum in Brittanias dirigit. Sed nec ille contra patrem egredi timuit. Cumque in unum campum conglobatus uterque resederet exercitus et Chramnus cum Brittanis contra patrem aciem instruxisset, incumbente nocte a bello cessatum est. Ea quoque nocte Chonoober Brittanorum comes dicit ad Chramnum: 'Iniustum censeo te contra patrem tuum debere egredi. Permitte me hac nocte, ut inruam super eum ipsumque cum toto exercitu prosternam'. Quod Chramnus, ut credo virtute Dei praeventus, fieri non permisit. Mane autem facto, uterque commoto exercitu ad bellum contra se properant. Ibatque Chlotharius rex tamquam novus David contra Absolonem filium pugnaturus, plangens atque dicens: 'Respice, Domine, de caelo et iudica causam meam, quia iniuste a filio iniurias patior. Respice, Domine, et iudica iuste, illudque inpone iudicium, quod quondam inter Absalonem et patrem eius David posuisti'. Confligentes etenim pariter, Brittanorum comes terga vertit ibique et caecidit. Denique Chramnus fugam iniit, naves in mare paratas habens; sed dum uxorem vel filias liberare voluit, ab exercitu patris oppraessus, captus atque legatus est. Quod cum Chlothario regi nuntiatum fuisset, iussit eum cum uxore et filiabus igni consumi. Inclusique in tugurium cuiusdam pauperculae, Chramnus super scamnum extensus orario sugillatus est; et sic postea super eos incensa casula, cum uxore et filiabus interiit.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
