# Libri Historiarum 4.1.45-51

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 4.1.45 to 4.1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/4.1.45

21. De obitu Chlothachari regis. Rex vero Chlotharius anno quinquaginsimo primo regni sui cum multis muneribus limina beati Martini expetiit, et adveniens Toronus ad sepulchrum antedicti antestetis, cunctas actiones, quas fortassis neglegenter egerat, replicans et orans cum grande gemitu, ut pro suis culpis beatus confessor Domini misericordiam exoraret et ea quae inrationabiliter conmiserat suo obtentu dilueret, exinde regressus, quinquaginsimo primo regni sui anno, dum in Cotiam silvam venationem exerceret, a febre corripitur, et exinde Conpendio villa rediit. In qua cum graviter vexaretur a febre, aiebat: 'Wa! Quid potatis, qualis est illi rex caelestis, qui sic tam magnos regis interfecit?' In hoc enim taedio positus, spiritum exalavit. Quem quattuor filii sui cum magno honore Sessionas deferentes, in basilica beati Medardi sepelierunt. Obiit autem post unum decurrentes anni diem, quod Chramnus fuerat interfectus. 22. Divisio regni inter filios eius. Chilpericus vero post patris funera thesaurus, qui in villa Brannacum erant congregati, accepit et ad Francos utiliores petiit ipsusque muneribus mollitus sibi subdidit. Et mox Parisius ingreditur sedemque Childeberthi regis occupat; sed non diu ei hoc licuit possedere; nam coniuncti fratres eius eum exinde repulerunt, et sic inter se hii quattuor, id est Chariberthus, Gunthramnus, Chilpericus atque Sigiberthus, divisionem legitimam faciunt. Deditque sors Charibertho regnum Childeberthi sedemque habere Parisius, Gunthramno vero regnum Chlodomeris ac tenere sedem Aurilianensem, Chilperico vero regnum Chlothari, patris eius, cathedramque Sessionas habere, Sygibertho quoque regnum Theuderici sedemque habere Remensim. 23. Quod Sigiberthus contra Chunus abiit. Quod Sigiberthus contra Chunus abiit, et Chilpericus civitates eius pervasit. Nam post mortem Chlothari regis Chuni Gallias appetunt, contra quos Sigyberthus exercitum dirigit, et gestum contra eos bellum, vicit atque fugavit. Sed postea rex eorum amicitias cum eodem per legatus meruit. Dum autem cum eis esset turbatus Sigyberthus, Chilpericus, frater eius, Remus pervadit et alias civitates, quae ad eum pertenebant, abstulit. Ex hoc enim inter eos, quod peius est, bellum civile surrexit. Rediens autem Sigyberthus victur a Chunis, Sessionas civitatem occupat, ibique inventum Theodoberthum, Chilperici regis filium, adpraehendit et in exilio transmittit. Accedens autem contra Chilpericum, bellum commovit; quo victo atque fugato, civitatis suas in sua dominatione restituit. Theodoberthum vero, filium eius, apud Ponticonem villam custodire iussit per annum integrum; quem postea, ut erat clemens, muneribus ditatum patri reddidit sanum, data tamen sibi sacramenta, ne umquam contra eum agere deberet. Quod postea, peccatis facientibus, est inruptum.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
