Latin
4.1.91 to 4.1.94
Gregory of Tours, Libri Historiarum 4.1.91-94
Not analysed yet
43. De archidiacono Massiliense. In regno autem Sigyberthi regis, remoto ab honore Iovino rectore Provinciae, Albinus in loco eius subrogatur. Magnam enim inter eos inimicitiam haec causa congessit. Igitur advenientibus ad cataplum Massiliensim navibus transmarinis, Vigili archidiaconis homines septuaginta vasa quas vulgo orcas vocant olei liquaminisque furati sunt, nesciente domino. Negotiator autem cum cognovisset sibi rem furto ablatam fuisse, inquirere diligenter coepit, quo furtum in loco fuisset reconditum. Haec inquirens audit a quodam, quia hoc homines Vigili archidiaconis perpetrassent. Perveniunt haec ad archidiaconem, qui inquirens et inveniens, nequaquam publicare, sed excusare suos coepit, dicens: 'Numquam de domo mea egressus est, qui talia auderet admittere'. Taliter denique excusante archidiacono, negotiator ad Albinum pergit; causam exerit et archidiaconem in crimine fraudis huius mixtum accusat. Die autem sancto natalis dominici episcopo in ecclesia adveniente, archidiaconus indutus albam adest, episcopum, ut mos est, invitans ad altarem debere procedere ac solemnitate diei sancti oportuno debere tempore celebrare. Nec mora, Albinus de sede exiliens, adpraehensum archidiaconem detrahit, pugnis calcibusque caedit et custodia carcerali coartat. Pro quo numquam obtinere potuerunt non episcopus, non cives, non ullus maior natu, non ipsa vox totius populi adclamantes, ut datis fideiussoribus diem sanctum archidiacono liceat cum reliquis celebrare atque accusatio causae in posterum deberet audiri. Sed nec de ipsa sacrosancta solemnia metum habuit, ut ministrum dominici altaris tali in die auderet adripere. Quid plura? Quattuor milia solidorum archidiaconem condemnavit; quod in praesentia regis Sigyberthi veniens, quadrupla satisfactione, insequente Iovino, conposuit. 44. De Langobardis et Mummolo. Post haec tres Langobardorum duces, id est Amo, Zaban ac Rodanus, Gallias inruperunt. Et Amo quidem Ebredunensim carpens viam, usque Machao villam Avennici territurii, quam Mummolus munere meruerat regio, accessit; ibique fixit tenturia. Zaban vero per Deinsim discendens urbem, usque Valentiam venit, ibique et castra posuit. Rodanus enim Gratianopolitanam urbem adgressus est, ibique papilionis extendit. Et Amo quoque Arelatensim debellavit provinciam cum urbibus qui circumsitae sunt, et usque ipsum Lapideum campum, quod adiacit urbi Masiliensi, accedens, tam de pecoribus quam de hominibus denudavit. Aquinsibus autem obsidionem paravit, de quibus, viginti duabus libris argenti acceptis, abscessit. Sicque et Rodanus ac Zaban in locis quibus accesserant fecerunt. Quae cum Mummolo perlata fuissent, exercitum movit et Rodano, qui Gratianopolitanam urbem debellabat, occurrit. Sed cum Eseram fluvium exercitus laboriose transiret, nutu Dei animal amnem ingreditur, vadum ostendit, et sic populus [liberi] in ulteriorem ripam egreditur. Quod videntes Langobardi nec morati, evaginatis gladiis hos adpetunt, cummissoque bello, in tantum caesi sunt, ut Rhodanus sauciatus lancia ad montium excelsa confugiret. Exinde cum quingentis viris, qui ei remanserant, per divia silvarum prorumpens, ad Zabanem pervenit, qui tunc urbem Valentiam obsedebat, narravitque omnia quae acta fuerat. Tunc datis pariter cunctis in praeda, ad Ebredunensem urbem regressi sunt, ibique eis cum innumero exercitu Mummolus in faciem venit. Commissoque proelio, Langobardorum phalangae usque ad internitionem caesae, cum paucis duces in Italiam sunt regressi. Cumque usque Sigusium urbem perlati fuissent et eos incolae loci durae susciperent, praesertim cum Sisinnius magister militum a parte inperatoris in hac urbe resident, simolatus Mummoli puer in conspectu Zabanis Sisinnio litteras protulit salutemque ex nomine Mummoli dedit, dicens: 'En ipsum in proximo!' Quod audiens Zaban, curso veloci ab urbe ipsa digressus praeteriit. His auditis Amo, collecta omni praeda in itenere, proficiscitur; sed resistentibus nivibus, relicta praeda, vix cum paucis erumpere potuit. Exterriti enim erant virtute Mummoli.