# Libri Historiarum 4.1.95-98

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 4.1.95 to 4.1.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/4.1.95

45. Quod Mummolus Turonus venit. Multa enim Mummolus bella gessit, in quibus victur extetit. Nam post mortem Chariberthi, cum Chilpericus Toronus ac Pectavis pervasissit, quae Sigybertho regi per pactum in partem venerant, coniunctus rex ipse cum Gunthchramno fratre suo, Mummolum elegunt, qui has urbes ad verum dominium revocare deberet. Qui Toronus veniens, fugato exinde Chlodovecho, Chilperici filium, exacta populo ad partem regis Sigyberthi sacramenta, Pectavum accessit. Sed Basilius ac Sigarius Pectavi civis, collecta multitudine, resistere voluerunt; quos de diversis partibus circumdatus oppressit, obruit, interimit, et sic Pectavum accedens, sacramenta exigit. Haec interim de Mummolo dicta sufficiant; reliqua in posterum sunt digerenda. 46. De interitu Andarci. De Andarchi vero interitu locuturus, prius genus ordire placet et patriam. Hic igitur, ut adserunt, Filices senatoris servus fuit; qui ad obsequium domini depotatus, ad studia litterarum cum eo positus, bene institutus emicuit. Nam de operibus Virgilii, legis Theodosianae libris artemque calculi aplene eruditus est. Hac igitur scientiam tumens, dispicere dominos coepit et se patrocinio Lupi ducis, cum ad urbem Massiliensim ex iusso regis Sigyberthi accederet, commendavit. De qua regressus, hunc secum habire praecepit insinuavitque eum diligenter Sigybertho regi atque ad serviendum tradedit. Quem ille per loca diversa dirigens, locum praebuit militandi. Ex hoc quasi honoratus habitus, Arvernum venit ibique cum Urso, civi urbis eius, amicitias inlegat. Interim, ut erat acris ingenii, filiam eius disponsare desiderans, luricam, ut ferunt, in libellare, quo charte abdi soleti sunt, recondit, dicens mulieri, coniugi utique Ursi, quia: 'Multitudinem aureorum meorum amplius quam sedecim milia in hoc libellare reconditam tibi conmendo, quod tuum esse poterit, si mihi filiam tuam praestiteris disponsari'. Sed Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra famis? Promisit mulier haec simpliciter credens, absente viro, huic disponsare puellam. Ad ille regressus ad regem, praeceptionem ad iudicem loci exibuit, ut puellam hanc suo matrimonio sociaret, dicens, quia: 'Dedi arram in disponsatione eius'. Negavit autem vir ille, dicens, quia: 'Neque te novi, unde sis, neque alequid de rebus tuis habeo'. Qua intentione pollulante ac vihementius increscente, Andarchius expetiit Ursum regis praesentiam arcessire. Cumque venisset apud villam Brinnacum, requiret hominem alium Ursum nomen, quem ad altarium clam adductum iurare fecit ac dicere: 'Per hoc locum sanctum et reliquias martyrum beatorum, quia, si filiam meam tibi in matrimonium non tradidero, sidecem milia soledorum tibi satisfacere non morabor'. Stabant enim testes in sacrario, abscultantes occultae verba loquentes, sed personam qui loqueretur paenitus non videntis. Tunc Andarchius demulsit verbis lenibus Urso, fecitque eum sine regis praesentiam reverti ad patriam. Factoque ex hoc iuramento breve sacramentorum, rege illo protulit discidente, dicens: 'Haec et haec mihi Ursus scripsit; et ideo gloriae vestrae praeceptionem deposco, ut filiam suam mihi tradat in matrimonio. Alioquin liceat mihi res eius possedere, donec, sedicem milibus solidorum acceptis, me ab hac causa removeam'. Tunc, adeptis praeceptionibus, Arvernum redit, ostendit iudici iussionem regis. Ursus autem se in Villavo territurio contulit. Cumque res eius huic consignarentur, et hic in Villavum accessit. Ingressusque unam Ursi domum, caenam sibi praecepit praeparare atque aquas quibus ablueretur calefieri iubet. Sed cum servi domus minime rudi domino apparerent, alius fustibus, alius virgis caedit, nonnullus capita percutiens sanguinem elicuit. Turbata ergo familia, praeparatur caena, abluetur hic aquis calidis, inebriatur vino et se collocat super stratum. Erant autem cum eo septem pueri tantum. Cumque non minus somno quam vino sepulti altius obdormissent, congregata familia, ostia domus, quae erat ex ligneis fabricata tabulis, claudit; acceptisque clavibus, metas annonae, quae aderant, elidit hac circa domum et supra domum adgregat acervos annonae, quae tunc in manibulis erat, ita ut operta ex his domus cernetur omnino. Tunc inmisso per partes diversas igne, cum iam super hos infelices materia aedificii exusta deruerent, excitantur, emissas voces, sed non fuit qui exaudiret, donec, totam domum adustam, ipsus pariter ignis absorberit. Ursus vero metuens basilicam sancti Iuliani expetiit; datisque rege muneribus, res suas in soliditate recipit.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
