Latin
4.1.99 to 4.1.102
Gregory of Tours, Libri Historiarum 4.1.99-102
Not analysed yet
47. Quod Theudoberthus civitatis pervasit. Chlodovechus vero, Chilperici filius, de Toronico eiectus, Burdegala abiit. Denique cum apud Burdigalinsim civitatem, nullum prursus inquietante, resederet, Sigulfus quidam a parte Sigyberthi se super eum obiecit. Quem fugientem cum tubis et bucinis quasi labentem cervum fugans, insequebatur. Qui vix ad patrem regredi liberum habuit aditum. Tamen per Andigavus regressus, ad eum rediit. Cum autem intentio inter Gunthchramnum et Sigyberthum regis verteretur, Gunthchramnus rex apud Parisius omnes episcopus regni sui congregat, ut inter utrusque quid veritas haberit edicerent. Sed ut bellum civili in maiore pernicitate crescerit, eos audire, peccatis facientibus, distulerunt. Chilpericus autem in ira commotus, per Theodoberthum filium suum seniorem, qui a Sigybertho quondam adpraehensus sacramentum dederat, ut ei fidelis esset, civitates eius pervadit, id est Toronus, Pectavus vel reliquas citra Legere sitas. Qui Pectavus veniens, contra Gundovaldum ducem pugnavit. Terga autem vertente exercitu partis Gundovaldi, magnam ibi stragem de populo illo fecit. Sed et de Toronicam regionem maximam partem incendit et, nisi ad tempus manus dedissent, totam continuo debellasset. Cummotu autem exercitu, Lemovicinum, Cadurcinum vel reliquas illarum propinquas pervadit, vastat, evertit; eclesias incendit, ministeria detrahit, clericus interficit, monastiria virorum deicit, puellarum deludit et cuncta devastat. Fuitque tempore illo peior in eclesiis gemitus quam tempore persecutionis Diocliciani. 48. De Latta monasterio. Et adhuc obstupiscimus et admiramur, cur tantae super eos plagae inruerint. Sed recurramus ad illud quod parentes eorum egerunt et isti perpetrant. Illi post praedicationem sacerdotum de fanis ad ecclesias sunt conversi; isti cotidie de ecclesiis praedas detrahunt. Illi sacerdotes Domini ex toto corde venerati sunt et audierunt; isti non solum non audiunt, sed etiam persecuntur. Illi monasteria et ecclesias ditaverunt; isti eas diruunt ac subvertunt. Quid de Latta monasterio referam, in quo beati Martini habentur reliquiae? Cum ad eum unus cuneus hostium adventaret et fluvium, qui propinquus est, transire disponeret, ut monastirium spoliaret, clamaverunt monachi dicentes: 'Nolite, o barbari, nolite huc transire; beati enim Martini istud est monasterium' . Haec audientes multi, conpuncti a Dei timore, regressi sunt. Viginti tamen ex ipsis, qui non metuebant Deum neque beatum confessorem honorabant, ascendentes navem, illuc transgrediuntur et, inimico stimulante, monachos caedunt, monasterium evertunt resque diripiunt; de quibus facientes sarcinas, navi inponunt. Ingressique fluvium, protinus vibrante carina, huc illucque feruntur. Cumque amisso solatio remorum, hastilia lancearum in fundum alvei defixa, remeare conarentur, navis sub pedibus eorum dehiscit, et uniuscuiusque ferrum, quod contra se tenebat, pectori defigitur, transverberatique cuncti a propriis iaculis interimuntur. Unus tantum ex ipsis, qui eos increpabat ne ista committerent, remansit inlaesus. Quodsi hoc quis fortuitu evenisse iudicat, cernat, unum insontem plurimis evasisse de noxiis. Quibus interfectis, monachi ipsos et res suas ex alveo detrahentes, illos sepelientes, res domi restituunt.