# Libri Historiarum 5.1.2-5

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 5.1.2 to 5.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/5.1.2

1. De Childeberthi iunioris regno et matre eius. Igitur interempto Sigybertho rege apud Victuriacum villam, Brunichildis regina cum filiis Parisius resedebat. Quod factum cum ad eam perlatum fuisset et, conturbata dolore ac lucto, quid ageret ignoraret, Gundovaldus dux adpraehensum Childeberthum, filium eius parvolum, furtim abstulit ereptumque ab immenente morte, collectisque gentibus super quas pater eius regnum tenuerat, regem instituit, vix lustro aetatis uno iam peracto. Qui die dominici natalis regnare coepit. Anno igitur primo regni eius Chilpericus rex Parisius venit adpraehensamque Brunichildem apud Rodomaginsem civitatem in exilio trusit thesaurisque eius, quos Parisius detulerat, abstulit; filias vero eius Meledus urbe tenire praecipit. Tunc Roccolenus cum Cinomannicis Toronus venit et praedas egit et multa scelera fecit, quod in sequenti, qualiter a virtute beati Martini pro tantis malis quae gessit percussus interiit, memoramus. 2. Quod Merovechus Brunechilde accepit. Chilpericus vero filium suum Merovechum cum exercitu Pectavus dirigit. At ille, relictam ordinationem patris, Toronus venit ibique et dies sanctos paschae tenuit. Multum enim regionem illam exercitus eius vastavit. Ipsi vero simolans ad matrem suam ire velle, Rodomago petiit; et ibi Brunichilde reginae coniungitur, ea quoque sibi in matrimonio sociavit. Haec audiens Chilpericus, quod scilicet contra fas legemque canonicam uxorem patrui accepisset, valde amarus dicto citius ad supra memoratum oppidum dirigit. At ille, cum haec cognovissent, quod eosdem separare decernerit, ad basilicam sancti Martini, quae super murus civitatis ligneis tabulis fabrecata est, confugium faciunt. Rex vero adveniens, cum in multis ingeniis eos exinde auferre niteretur et illi, dolosae eum potantes facere, non crederent, iuravit eis, dicens: 'Si', inquid , 'voluntas Dei foret, ipse hos separare non conaretur'. Haec illi sacramenta accipientes, de basilica egressi sunt; exosculatisque et dignanter acceptis, epulavit cum eis. Post dies vero paucus adsumpto secum rex Merovecho Sessionas rediit.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
