# Libri Historiarum 5.1.31-34

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 5.1.31 to 5.1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/5.1.31

15. Bellum inter Saxonis et Suavos. Et quia tempore illo, quo Alboenus in Italia ingressus est, Chlothacharius et Sigyberthus Suavos et alias gentes in loco illo posuerunt, hi qui tempore Sigyberthi regressi sunt, id est qui cum Alboeno fuerant, contra hos consurgunt, volentes eos a regione illa extrudere ac delere. At illi obtulerunt eis tertiam partem terrae, dicentes: 'Simul vivere sine conlisione possumus'. Sed ille contra eos irati, eo quod ipse hoc antea tenuissent, nullatenus pacificare voluerunt. Dehinc obtulerunt eis iterum iste medietatem, post haec duas partes, sibi tertiam relinquentes. Nolentibus autem illis, obtulerunt cum terra omnia pecora, tantum ut a bello cessarent. Sed nec hoc illi adquiescentis, certamen expetiunt. Et inter se ante certamen, qualiter uxores Suavorum deviderent et qui quam post eorum exitu acciperet, tractant, potantes, eos iam quasi interfectus habere. Sed Domini miseratio, quae iustitiam facit, in aliam partem voluntatem eorum retorsit. Nam confligentibus illis, erant enim XXVI milia Saxonum, ex quibus XX milia caeciderunt; Suavorum quoque VI milia, ex quibus quadringenti octuagenta tantum prostrati sunt, reliqui vero victuriam obtenuerunt. Illi quoque qui ex Saxonibus remanserant detestati sunt, nullus se eorum barbam neque capillos incisurum, nisi prius se de adversariis ulciscerent. Quibus iterum decertantibus, in maiore excidio conruerunt; et sic a bello cessatum est. 16. De interitum Macliavi. In Brittanis haec acta sunt. Macliavus quondam et Bodicus Brittanorum comites sacramentum inter se dederant, ut, quis ex eis superviveret, filius patris alterius tamquam proprius defensaret. Mortuus autem Bodicus reliquit filium Theudericum nomen. Quem Macliavus, oblitus sacramenti, expulsum a patria, regnum patris eius accipit. Hic vero multo tempore profugus vaguusque fuit. Cui tandem misertus Deus, collectis secum a Brittania viris, se super Macliavum obiecit eumque cum filio eius Iacob gladio interemet partemque regni, quam quondam pater eius tenuerat, in sua potestate restituit; partem vero aliam Warochus, Macliavi filius, vindicavit.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
