Latin
6.1.23 to 6.1.26
Gregory of Tours, Libri Historiarum 6.1.23-26
Not analysed yet
12. De exercitu contra Biturigas commoto. Igitur Chilpericus rex cernens has discordias inter fratrem ac nepotem suum pullulare, Desiderium ducem evocat iobetque, ut aliquid nequitiae inferat fratri. At ille, commoto exercitu, Ragnovaldo duce fugato, Petrogoricum pervadit, exactaque sacramenta, Aginnum pergit. Haec audiens uxor Ragnovaldi, quod scilicet, fugato viro suo, haec civitates in potestate regis Chilperici redegerentur, basilicam sancti marthiris Caprasi expetiit. Sed extracta exinde et spoliata a facultate ac solatio famolorum, datis fideiussoribus, Tholosae diregitur, ibique iterum in basilica sancti Saturnini ingressa resedebat. Desiderius vero cunctas civitates, quae in parte illa ad regem Gunthchramnum aspiciebant, abstulit et dicionibus regis Chilperici subegit. Berulfus vero dux, cum Bitorigus musitare, quod Toronicum terminum ingrederentur, audisset, exercitum commovet et se in ipsos fines statuit. Graviter tunc pagi Isiodorensis ac Berravensis urbis Toronicae devastati sunt. Sed et postea crudiliter, qui in hac obsidione adesse non poterant, sunt damnati. Bladastis vero dux in Vasconiam abiit maximamquae partem exercitus sui amisit. 13. De Lupo et Ambrosio Turonicis civibus interfectis. Lupus urbis Turonicae civis, cum, uxore perdita ac liberis, clericatum expeteret, a fratre Ambrosio prohibitus est, timens, ne heredem institueret Dei ecclesiam, si ei coniungeretur. Rursumque illi uxorem providit et diem, in quo ad disponsalia donanda coniungerent, malesuadus frater indicit. Dehinc ad Cainonensem castrum, ubi hospitium habebant, pariter advenerunt. Sed uxor Ambrosii, cum esset adultera et alium in amore lupanario, exoso marito, diligeret, insidias viro tetendit. Cumque hi germani pariter epulantes et nocte usque ad ebrietatem vino maduissent, in uno strato pariter quieverunt. Tunc moechus uxoris Ambrosii nocte veniens, quiescentibus cunctis et vino depressis, accensis igne paleis, ut videret quid ageret, extracto gladio, Ambrosium in capite librat, ita ut descendens per oculos gladius cervical capitis amputaret. In quo ictu expergefactus Lupus et se in sanguinem volutari decernens, exclamat voce magna, dicens: 'Heu, heu, succurrite, frater meus interfectus est!' Moechus vero, qui iam perpetrato scelere discedebat, haec audiens, regressus ad lectum, Lupum adiit. Quo repugnante, multis plagis laceratum oppressit et mortali ictu sauciatum semivivum reliquid. Sed nullus de familia sensit. Mane autem facto, stupebant omnes de tanto scelere. Lupus tamen adhuc vivens nanctus, sicut actum fuerat referens, spiritum exalavit. Sed nec longum meretrix lugendi sumpsit spatium; sed paucis diebus interpositis, coniuncta moecho, discessit.