# Libri Historiarum 6.1.35-38

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 6.1.35 to 6.1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/6.1.35

18. De legatis Chilperici regis ab Hispania reversis. Igitur legati Chilperici regis, id est Ansovaldus et Domegiselus, qui ad conspiciendam dotem in Hispaniis fuerant missi, regressi sunt. His diebus Leuvichildus rex in exercitu contra Herminichildum, filium suum, resedebat, cui et Meritam civitatem abstulit. Nam hic qualiter cum ducibus imperatoris Tiberii fuerit coniunctus, iam superius exposuimus. Nam et legatis haec causa innexuit moras, ut tardius regredirentur. Quibus visus, ego sollicitus eram, qualiter in ipsis christianis, qui pauci in eo loco remanserant, fides Christi ferveret. Cui haec Ansovaldus respondit: 'Christiani, qui nunc apud Hispanias conmorantur, catholicam fidem integre servant. Sed rex novo nunc ingenio eam nititur exturbare, dum dolose et ad sepulchra martirum et in eclesiis relegionis nostrae orare confingit. Dicit enim: �Manefeste cognovi, esse Christum filium Dei aequalem Patri; sed Spiritum sanctum Deum penitus esse non credo, eo quod in nullis legatur codicibus Deus esse".' Heu, heu, quam iniquam sententiam, quam venenosum sensum, quam prava mente! Et ubi est illud quod Dominus ait: Spiritus Deus est; et illud Petri, quod Annaniam ait: Quod tibi visum est temptare Spiritum sanctum? Non es hominibus mentitus, sed Deo. Ubi est et illud quod Paulus, mistica dona commemorans ait: Haec enim operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique, prout vult? Qui enim operatur quod vult, nulli cognuscetur esse subiectus. Accedente autem Ansovaldo ad Chilpericum regem, legatio Hispaniorum est subsecuta, quae de Chilperico ad Childeberthum accedens, in Hispaniis est regressa. 19. De hominibus Chilperici regis apud Urbiam fluvium. Apud pontem vero Urbiensim civitatis Parisiacae Chilpericus rex custodes posuerat, ut insidiatores de regno fratris sui, ne nocerent aliquid arcerentur. Quod Asclipius ex duce praecognito, nocte inruens, interfecit omnes pagumque ponte proximum graviter depopulatus est. Cumque haec regi Chilperico nuntiatum fuisset, misit nuntios comitibus ducibusque vel reliquos agentibus, ut, collecto exercitu, in regno germani sui inruerent. Sed prohibitus est consilio bonorum, ne faceret, dicentibus sibi: 'Illi perverse aegerunt, tu vero sapienter age. Mitte fratri nuntios, et si iniuriam tuam emendare voluerit, nihil mali geris; si vero noluerit, tractabis deinceps, quid sequaris'. Et sic ratione accepta, prohibetu exercitu, legationem fratri dirigit. Sed ille cuncta emendans, fratris quaesivit integrae caritatem.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
