# Libri Historiarum 7.1.14-17

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 7.1.14 to 7.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/7.1.14

7. Quod legati Childeberthi Fredegundem requirunt. Quibus discedentibus legati iterum Childeberthi ad antedictum regem veniunt, Fredegundem reginam requirentes atque dicentes: 'Redde homicidam, quae amitam meam suggillavit, quae patrem interfecit et patruum, quae ipsus quoque consobrinus meus gladio interemit'. At ille: 'In placito', inquid, 'quem habemus, cuncta decernimus, tractantes, quid oporteat fieri'. Nam Fredegunde patrocinio suo fovebat, ipsamque sepius ad convivium evocans, promittens, se ei fieri maximum defensorem. Quadam vero die, dum pariter ad mensam epolarentur, regina consurgens et vale dicens, a rege detenebatur, dicente sibi: 'Adhuc aliquid cybi sume'. Cui illa: 'Indulge', inquid, 'depraecor, domini mi, quia iuxta consuetudinem mulierum contigit mihi, ut pro conceptu consurgam'. Haec ille audiens, obstipuit, sciens, quartum esse mensem, ex quo alium ediderat filium; tamen permisit eam consurgere. Prioribus quoque de regno Chilperici, ut erat Ansovaldus, et reliqui ad filium eius, qui erat, ut superius diximus, quattuor mensuum, se colligerunt, quem Chlotharium vocitaverunt, exegentes sacramenta per civitates, quae ad Chilpericum prius aspexerant, ut scilicit fidelis esse debeant Gunthchramno rege ac nepote suo Chlothario. Gunthchramnus vero rex omnia, quae fidelis regis Chilperici non recte diversis abstulerant, iusticia intercedente, restituit, multa et ipsi eclesiis conferens; testamenta quoque defunctorum, qui eclesias heredis instituerant et ad Chilperico conpressa fuerant, restauravit, multisque se benignum exhibens ac multa pauperibus tribuens. 8. Quod rex populum petiit, ne ut fratres eius interematur. Sed quia non erat fidus ab hominibus inter quos venerat, armis se munivit, nec umquam ad eclesiam aut reliqua loca, qua ire delectabat, sine grande pergebat custodia. Unde factum est, ut quadam die dominica, postquam diaconus silentium populis, ut missae abscultarentur, indixit, rex conversus ad populum dicerit: 'Adiuro vos, o viri cum mulieribus qui adestis, ut mihi fidem inviolatam servare dignimini nec me, ut fratres meus nuper fecistis, interematis, liceatque mihi vel tribus annis nepotis meus, qui mihi adoptivi facti sunt filii, enutrire, ne forte contingat, quod Divinitas aeterna non patiatur, ut illis parvolis, me defuncto, simul pereatis, cum de genere nostro robustus non fuerit qui defensit'. Haec eo dicente, omnes populus orationem pro rege fudit ad Dominum.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
