# Libri Historiarum 7.1.18-22

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 7.1.18 to 7.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/7.1.18

9. Quod Rigunthis a Desiderio, thesauris ablatis, retenta est. Dum haec agerentur, Rigunthis, Chilperici regis filia, cum thesauris supra scriptis usque Tholosam accessit. Et cernens se iam ad terminum Gothorum esse propinquam, moras innectire coepit, dicentibus sibi tum praeterea suis, oportere eam ibidem commorari, cum ipsi fatigati de itenere vestimenta haberent inculta, calciamenta scissa, ipsosque equorum adque carrucarum apparatos adhuc, sicut plaustris evecti erant, seorsum esse disiunctos. Oportere potius omnia haec prius diligenter stabilire et sic in itenere proficisci ac suscepi cum omni elegantia ab sponso, ne forte, si inculti inter Gothos apparerent, inriderentur ab ipsis. Dum ergo his retardarentur ex causis, mors Chilperici regis in aures Desiderii ducis inlabitur. Ipse quoque, collectis secum viris fortissimis, Tholosam urbem ingreditur repertusque thesauros abstulit de potestate reginae et in domo quadam sub sigillorum munitione ac virorum fortium custodia mancipat, deputans reginae victum artum, donec ad urbem regrederetur. 10. Quod Gundovaldus in regno elevatus est. Quod Gundovaldus in regno elevatus est, et de Rigundae, filia Chilperici regis. Ipse vero ad Mummolum, cum quo foedus ante duos annos inierat, properavit. Morabatur tunc Mummolus infra murus Avennicae urbis cum Gundovaldo, cui in libro superiore meminimus. Qui coniunctus cum supradictis ducibus Limovicinum accedens, Briva-Curretia vicum, in quo sanctus Martinus, nostri, ut aiunt, Martini discipulus, requiescit, advenit, ibique parmae superpositus, rex est levatus. Sed cum tertio cum eodem girarent, cecidisse fertur, ita ut vix manibus circumstantium sustentare potuisset. Deinde ibat per civitates in circuitu positas. Rigunthis vero in basilica sanctae Mariae Tholosa, in qua Ragnovaldi uxor, cui supra meminimus, Chilpericum metuens confugerat, resedebat. Ragnovaldus vero de Hispaniis rediens, uxori facultatique restituetur. Legationis enim causa Hispaniam petierat, a rege Gunthchramno directus. Magno ea tempestate incendio basilica antedicti Martini beati apud Brivam vicum ab inminente hoste cremata est, ita ut tam altarium quam columnae, quae de diversis marmorum generibus aptatae erant, ab igne dissolverentur. Sed ita haec aedes in posterum a Ferreolo episcopo reparata est, tamquam si nihil mali pertulerit. Vehementer enim admirantur veneranturque hunc sanctum incole, eo quod plerumque virtutes eius experiantur.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
