# Libri Historiarum 7.1.31-34

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 7.1.31 to 7.1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/7.1.31

15. De malitia Fredegunde. Resedente vero Fredegunde regina in aeclesia Parisiaca, Leonardus ex domestico, qui tunc ab urbe Tholosa ad venerat, ingressus ad eam, causas contumiliae iniuriasque filiae eius narrare coepit, dicens, quia: 'Iuxta imperium tuum accessi cum regina Rigunthe ac vidi humilitatem eius, vel qualiter expoliata est a thesauris et omnibus rebus; ego vero per fugam dilapsus, veni nuntiare dominae meae quae gesta sunt'. Haec illa audiens furore commota, iussit eum in ipsa aeclesia spoliare, nudatumque vestimentis ac balteo, quod ex munere Chilperici regis habebat, discedere a sua iubet praesentia. Cocos quoque sive pistores, vel quoscumque de hoc itenere regressus esse cognovit, caesos spoliatosque ac demanicatos reliquid. Nectarium autem, Baudegysili episcopi fratrem, nefandis accusationibus cum rege temptavit obruere, adserens, eum de thesauro regis mortui multa portasse. Sed et de prumptuariis tam tergora quam vina multa eum abstulisse dicebat, petens, ut vinctus carceralibus tenebris truderetur. Sed patientia regis fratrisque auxilium fieri non permisit. Multa quidem ibi vana exercens, non metuebat Deum, in cuius aeclesiam petebat auxilium. Habebat tunc temporis secum Audonem iudicem, qui ei tempore regis in multis consenserat malis. Ipse enim cum Mummolo praefecto multos de Francis, qui tempore Childeberthi regis seniores ingenui fuerant, publico tributo subegit. Qui post mortem regis ab ipsis spoliatus ac denudatus est, ut nihil ei, praeter quod super se auferre potuit, remaneret. Domus enim eius incendio subdederunt; abstulissent utique et ipsam vitam, nisi cum regina aeclesiam expetisset. 16. De regressu Praetextati episcopi. Praetextatum vero episcopum egre suscoepit, quem cives Rhodomaginsis post excessum regis de exilio expetentes, cum grande laude civitati suae restituerunt. Post reditum vero suum ad urbem Parisiacam advenit ac se Gunthchramno regi repraesentavit, exorans, ut causam suam diligenter inquireret. Adserebat enim regina, eum non debere recepi, qui fuisset per iudicium quadraginta quinque episcoporum a sacerdotali officio segregatus. Cumque rex pro hac causa synodum excitare vellit, Ragnemodus huius urbis episcopus pro omnibus responsum reddidit, dicens: 'Scitote ei paenitentiam indictam a sacerdotibus, non tamen eum prursus ab episcopatum remotum' . Et sic a rege susceptus adque convivio eius adscitus, ad urbem suam regressus est.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
