Latin
7.1.70 to 7.1.73
Gregory of Tours, Libri Historiarum 7.1.70-73
Not analysed yet
34. Quod Gundovaldus Convenas abiit. Igitur Gundovaldus, cum audisset sibi exercitum propinquare, relictus a Desiderio duci, Garonnam cum Sagittario episcopo, Mummolo et Bladasti ducibus adque Waddone transivit, Convenas petentes. Est enim urbs in cacumine montes sita nullique monti contigua. Fons magnus ad radicem montes erumpens, circumdatus torre tutissima; ad quem per cuniculum discendentes ex urbe, latenter latices hauriunt. Hanc enim ingressus urbem in initium quadraginsimae, locutus est civibus, dicens: 'Noveritis, me cum omnibus, qui in regno Childeberthi habentur, electum esse regem adque habere mecum non modicum solatium. Sed quoniam frater meus Gunthchramnus rex inmensum adversus me movit exercitum, oportet vos alimenta adque cuncta supellectilem infra murorum monitione concludere, ut scilicet, dum nobis illa pietas divina augit solatium, non periatis inopia'. Haec illis credentibus, quaecumque habere potuerunt collocantes in urbe, praeparabant se ad resistendum. Eo tempore Gunthchramnus rex misit litteras ad Gundovaldum ex nomine Brunichildis reginae, in quibus erat scriptum, ut, relicto exercitu et in loca sua abire iussum, ipse remotior apud Burdegalinsem urbem hyberna deducerit. Scripserat enim haec dolose, ut de eo plenius, quid agerit, possit agnoscere. Igitur cummorante eo apud urbem Convenas, locutus est incolis, dicens: 'Ecce iam exercitus adpropinquat, egrediemini ad resistendum'. Quibus egredientibus, hii occupantes portas adque claudentes, excluso foris populo cum episcopo loci, cuncta quae in urbe invenire potuerant suis dicionibus subdiderunt. Tantaque ibi multitudo annonae adque vini reperta est, ut, si viriliter stetissent, per multorum annorum spatia victus alimenta non egerent. 35. De basilica sancti Vincenti marthiris Agenninsis vastata. Audierant enim eo tempore ducis Gunthchramni regis, Gundovaldum ultra Garonnam in litore resedere cum ingenti hostium multitudine ipsosque thesauros, quos Rigundae tulerat, secum retenere. Tunc, impetum factum, cum equitibus Garonnam nando transire, nonnullis de exercitu in amne dimersis. Reliqui litus egressi, requirentes Gundovaldum, invenerunt camellos cum ingenti pondere auri adque argenti sive equites, quos fessus per vias reliquerat. Audientes deinceps eos infra muros urbis Convenicae commorari, relictis plaustris ac diversis inpedimentis cum populo minori, rubustioris viri ipsum, sicut iam Garonnam transierant, insequi distinant. Quibus properantibus, venerunt ad basilicam sancti Vincenti, quae est infra terminum Agenninsis urbis, ubi ipse martyr pro Christi nomine agonem dicitur consummasse, inveneruntque eam refertam a diversis thesauris incolarum. Erat enim spes incolis non esse a christianis tanti martyris basilicam violandam. Cuius ostia summo studio obserata erant. Nec mora, adpropinquans exercitus cum reserare templi regias non valeret, ignem accendit; consumptisque osteis, omnem substantiam cunctamque suppellectilem, quae in ea invenire potuerunt, cum sacris ministeriis abstulerunt. Sed multos ibi ultio divina conteruit. Nam plerisque manus divinitus urebantur, emittentis fumum magnum, sicut ex incendio surgi solet. Nonnulli arrepti a daemone, per inergiam debachantes martyrem declamabant. Plurimi vero semoti a seditione propriis se iaculis sauciabant. Relicum vero vulgus inante non sine grande metu progressum est. Quid plura? Convenitur ad Convenassic enim diximus nomen urbis -omnesque falanga in suburbana urbis campania castra metata est, ibique extensis tenturiis resedeba. Vastabatur in circuitu tota regio; nonnulli autem ab exercitu, quos fortior avaritiae aculeus terebrabat, longius evacantes, peremebantur ab incolis.