Latin
7.1.84 to 7.1.91
Gregory of Tours, Libri Historiarum 7.1.84-91
Not analysed yet
41. De gigante. Tunc et homo ille inmensi corporis ad regem de Mummoli familiaribus adductus est, ita magni corporis elatus, ut duos aut tres pedes super longissimus homines putaretur magnus, lignarius faber, qui non multo post obiit. 42. De virtute sancti Martini. Post haec edictum a iudicibus datum est, ut qui in hac expeditione tardi fuerant damnarentur. Biturigum quoque comes misit pueros suos, ut in domo beati Martini, quae in hoc termino sita est, huiusmodi homines spoliare deberent. Sed agens domus illius resistere fortiter coepit, dicens: 'Sancti Martini homines hii sunt. Nihil eis quicquam inferatis iniuriae, quia non habuerunt consuetudinem in talibus causis abire'. At illi dixerunt: 'Nihil nobis et Martino tuo, quem semper in causis inaniter proferis; sed et tu et ipsi pretia dissolvitis, pro eo quod regis imperium neglexistis'. Et haec dicens ingressus est atrium domus. Protinus dolore percussus caecidit et graviter agere coepit. Conversusque ad agentem voce flebili ait: 'Rogo, ut facias super me crucem Domini et invoces nomen beati Martini. Nunc autem cognovi, quod magna est virtus eius. Nam ingrediente me atrium domus, vidi virum senem exhibentem arborem in manu sua, quae mox extensis ramis omne atrium texit. Ex ea enim unus me adtigit ramus, de cuius ictu turbatus corrui'. Et innuens suis rogabat, ut eieceretur de atrio. Egressus autem invocare nomen beati Martini attentius coepit. Ex hoc enim commodius agens, sanatus est. 43. De Desiderio et Waddone. Desiderius vero infra castrorum munitione se resque suas tutavit. Waddo maior domus Rigundis ad Brunichildem reginam transiit, et ab ea susceptus, cum muneribus et gratia est demissus. Chariulfus basilicam sancti Martini expetiit. 44. De muliere phitonissa. Fuit tunc temporis mulier, quae spiritum phitonis habens multum praestabat dominis divinando questum eoque in gratia proficit, ut, ab his libera facta, suis voluntatibus laxaretur. Si quis enim aut furtum aut aliquid mali perferret, statim haec, quo fur abiit, cui tradedit vel quid ex hoc fecerit, edicebat. Congregabat cotidie aurum argentumque, procedens in ornamentis, ita ut putaretur esse aliquid divinum in populis. Sed cum Agerico Veridunense episcopo haec nuntiata fuissent, misit ad conpraehendendum eam. Quam adprehensam et ad se adductam, iuxta id quod in Actibus legimus apostolorum, cognovit in eam inmundum spiritum esse phitonis. Denique cum exorcismum super eam diceret ac frontem oleo sancto perungueret, exclamavit daemonium et quid esset prodidit sacerdoti. Sed cum per eum a puella non extruderetur, abire permissa est. Cernens vero puella, quod in loco illo habitare non possit, ad Fredegundem reginam abiit ibique et latuit.