# Libri Historiarum 8.1.24-27

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 8.1.24 to 8.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/8.1.24

13. De legationem Gunthchramni ad Childeberthum directa. Igitur legatus ad nepotem suum Childeberthum rex diregit, qui morabatur tunc ad castrum Confluentis , qui ob hoc nomen accepit, pro eo quod Musella Rhenusque amnes pariter confluentes in eodem loco iungantur. Et quia placitum fuerat, ut Trecas Campaniae urbem de utrumque regnum coniungerent, sacerdotibusque de regno Childeberthi congruum non fuit, Felix legatus, salutatione praemissa, ostensis litteris, ait: 'Patruus tuus, o rex, diligenter interrogat, quis te ab hac promissione retraxit, ut sacerdotes regni vestri ad concilium, quod simul decreveratis, venire differrent. An forsitan mali homines aliquam inter vos discordiae radicem faciunt pullulare?' Tunc ego, rege tacente, respondi: 'Nimirum, si zizania seratur in populus; nam inter hos quo radicem obligit protenus non potest repperiri. Nulli enim latet, quod Childeberthus rex alium patrem nisi patruum non habet, neque ille alium filium nisi hunc habere disponit, iuxta id quod eum anno praesenti audivimus loqui. Absit ergo, ut inter eos radix discordiae germinet, cum se pariter et tuere debeant et amare'. Tunc vocato secretius Felice legato, Childeberthus rex rogavit, dicens: 'Depraecor dominum et patrem meum, ut Theodoro episcopo nihil iniuriae inferat; quod si fecerit, confestim inter nos scandalum germinavit, erimusque, discordia inpediente, disiuncti, qui debemus amorem tuendo esse pacifici'. Acceptoque et de aliis causis responso, legatus discessit. 14. De periculo in flumine. Nobis itaque in antedicto castro cum regem commorantibus, dum ad convivium principis usque obscura nocte reteneremur, epulo expleto, surreximus, venientesque ad fluvium, offendimus navem in litus, quae nobis fuerat praeparata. Ascendentibusque nobis, inruit turba hominum diversorum, impletaque est navis tam hominibus quam aquis. Sed virtus Domini adfuit non sine grande miraculo, ut, cum usque labium impleta fuisset, mergi non possit. Habebamus enim nobiscum beati Martini reliquias cum aliorum sanctorum, quorum virtutem nos credimus fuisse salvatos. Ad vero nave ad litus unde egressi fuimus redeunte, evacuata vel ab hominibus vel a lymphis, repulsis extraneis, sine inpedimento transivimus. In crastino autem vale regi dicentes, abscessimus.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
