Latin
8.1.32 to 8.1.36
Gregory of Tours, Libri Historiarum 8.1.32-36
Not analysed yet
17. De signis quae apparuerunt. Dum autem in loco illo commoraremur, vidimus per duas noctes signa in caelo, id est radius a parte aquilonis tam dare splendidus, ut prius sic apparuisse non fuerent visi; et ab utraque quidem parte, id est ab euro et zephero, nubes sanguineae. Tertia vero nocte quasi hora secunda apparuerunt hii radii. Et ecce! dum eos miraremur attoniti, surrexerunt a quatuor plagis mundi alii horum similes; vidimusque totum caelum ab his operire. Et erat nubes in medio caeli splendida, ad quam se hi radii collegebant in modum tenturii, quod ab imo ex amplioribus incoeptum fasceis, angustatis in altum, in uno cuculli capite saepe collegitur. Erantque in medio radiorum et aliae nubes, ceu coruscum valide fulgorantes. Quod signum magnum nobis ingessit metum. Operiebamur enim, super nos aliquam plagam de caelo transmitti. 18. Quod Childeberthus in Italiam direxit exercitum. Quod Childeberthus in Italiam direxit exercitum, et qui duces vel comites aut institute sunt aut remote. Childebertus vero rex, inpellentibus missis imperialibus, qui aurum, quod anno superiore datum fuerat, requirebat, exercitum in Italia diregit. Sonus enim erat, sororem suam Ingundem iam Constantinopoli fuisset translata. Sed cum duces inter se altercarentur, regressi sunt sine ullius lucri conquisitione. Nam Wintrio dux, a paginsibus suis depulsus, ducatum caruit; finissitque vitam, nisi fuga auxilium praebuisset. Sed postea, pacatum populum, ducatum recepit. Itaque Nicetius per emissionem Eulalii a comitatu Arverno submotus, ducatum a rege expetiit, datis pro eo inmensis muneribus. Et sic in urbe Arverna, Rutena atque Ucetica dux ordinatus est, vir valde aetate iuvenis, sed acutus in sensu, fecitque pacem in regionem Arverna vel in reliqua ordinationis suae loca. Chuldericus vero Saxo in offensam regis Guntchramni incedens, pro causa, qua superius diximus alius confugisse, beati Martini basilicam expetiit, uxorem in regno regis antedicti relinquens. Cui obtestaverat rex, ne virum videre praesumeret, nisi prius ille regali gratiae reconciliaretur; ad quem cum pro eo saepius legationem misissimus, tandem obtenuemus, ut uxorem reciperet et citra Legerem fluvium commoraretur, non tamen ad regem Childeberthum transire praesumeret. Sed ille, accepta libertate recipiendae uxoris, clam ad eum transiit, adeptaque ordinatione ducatus in civitatebus ultra Garonnam, quae in potestatem supradicti regis habebantur, accessit. Guntchramnus vero rex volens regnum nepotis sui Chlotchari, fili scilicet Chilperici, regere, Theodulfum Andegavis comitem esse decrevit. Introductusque in urbe, a civibus et praesertim a Domighisilo cum humilitate repulsus est. Recurrensque ad regem, iterum praeceptum accipiens, a Sigulfo duci intromissus, comitatum urbis illius rexit. Gundovaldus autem comitatum Meldensim super Werpinum conpetiit, ingressusque urbem, causarum actionem agere coepit. Exinde dum pagum urbis in hoc officio circuiret, in quadam villa a Werpino interficitur. Cuius parentes congregati super hunc inruunt, inclusumque in pensilem domus interemunt. Sicque uterque a comitatu morte inminente discessit.