# Libri Historiarum 8.1.64-67

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 8.1.64 to 8.1.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/8.1.64

32. De interitu Domnolae, uxoris Nectari. Multa enim mala hoc tempore gesta sunt. Nam Domnola, relicta quondam Burgulini , quae fuit filia Victuri Redonensis episcopi, quam Nectarius' matrimonio copulaverat, intentione de vineis cum Boboleno, referendario Fredegundis, habebat. Audiens autem ea in his vineis advenisse, misit nuntius obtestantes, ne ingredi penitus in hac possessione praesumeret. Quod illa dispiciens et res patris sui fuisse proclamans, ingressa est. Tunc ille, commota seditione, super eam cum armatis viris inruit. Qua interfecta, vineas vindecavit resque deripuit et tam viros quam mulieres qui cum ea erant interfecit gladio, nec remansit ex his, nisi qui fuga labi potuit. 33. De incendio urbis Parisiacae. Extetit igitur in his diebus apud urbem Parisiacam mulier, quae dicerit incolis: 'Fugite, o! ab urbe et scitote eam incendio concremandam'. Quae cum a multis inrideretur, quod haec aut sortium praesagio diceret aut vana aliqua somniasset aut certe daemonii meridiani haec instinctu proferret, respondit: 'Nequaquam est ita, ut dicitis; nam in veritate loquor, quia vidi per somnium a basilica sancti Vincenti veniente virum inluminatum, tenente manu caereum et domus negutiantum ex ordine succendentem'. Denique post tertiam noctem, quod haec mulier est effata, inchoante crepusculo, quidam e civibus, accenso lumine, in prumptuario est ingressus, adsumptoque olec hac ceteris quae necessaria erant, abscessit, lumine secus cupella olei derelicto. Erat enim domus haec prima secus portam, quae ad mediam diem pandit egressum. Ex quo lumine adpraehensa domus incendio concrematur, de qua et aliae adpraehendi coeperunt. Tunc deruente igne super vinctus carceris, apparuit eis beatus Germanus, et comminuens trabem atque catenis, quibus vincti tenebantur, reserato carceris osteo, vinctos abire permisit incolomis. Ille vero egressi, se ad basilicam sancti Vincenti, in qua sepulchrum habetur beati antestitis, contulerunt. Igitur cum per totam civitatem huc adque illuc flante vento flamma ferritur totisque viribus regnaret incendium, adpropinquare ad aliam portam coepit, in qua beati Martini oraturium habebatur, qui ob hoc aliquando factum fuerat, eo quod ibi lepram maculosi hominis osculo depulisset. Vir autem, qui eum intextis virgultis in sublime construxerat, confisus in Domino nec de beati Martini virtute diffisus, se resquae suas infra eius parietis ambivit, dicens: 'Credo enim et fides mea est, quod repellat ab hoc loco incendium, qui saepius incendiis imperavit et in hoc loco leprosi hominis cutem, osculu medente, purgavit'. Adpropinquante enim illuc incendium, ferebantur validi globi flammarum, qui percutientes parietem oraturii, protinus tepiscebant. Clamabat autem populus viro ac muliere: 'Fugite, miseri, ut evadere possitis. Ecce iam igneum pondus super vos diruit, ecce favillae incendii cum carbonibus tamquam validus imber ad vos usque distenditur! Egredimini ab oraturio, ne cum eodem incendio concremimini'. At illi orationem fundentes, numquam ab his vocibus movebantur. Sed nec mulier se umquam a fenestra, per quam interdum flammae ingrediebantur, amovit, quae erat spe firmissima de virtute beati antestitis praemunita. Tantaque fuit virtus beati pontificis, ut non solum hoc oraturium cum alumni proprii domo salvaret, verum etiam nec aliis domibus, qui in circuitu erant, nocere flammis dominantibus permisisset. Ibique cecidit incendium, quod ab una parte pontes coeperat desaevire. Ab alia vero parte tam valide cuncta conflagravit, ut amnis finem inponeret. Verumtamen aeclesiae cum domibus suis non sunt adustae. Agebant enim, hanc urbem quasi consecratam fuisse antiquitus, ut non ibi incendium praevaleret, non serpens, non gliris apparuisset. Nuper autem, cum cuniculum pontis emundaretur et coenum, de quo repletum fuerat, auferretur, serpentem gliremque aereum repperierunt. Quibus ablatis, et glires ibi deinceps extra numerum et serpentes apparuerunt, et postea incendia perferre coepit.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
