Latin
8.1.70 to 8.1.78
Gregory of Tours, Libri Historiarum 8.1.70-78
Not analysed yet
35. De legatis Hispanorum. Legati de Hispaniis ad regem Guntchramnum venerunt cum multis muneribus, pacem petentes, sed nihil certi accipiunt in responsis. Nam anno praeterito, cum exercitus Septimaneam debellasset, navis, quae de Galleis in Galliciam abierant, ex iusso Leuvieldi regis vastatae sunt, res ablatae, hominis caesi atque interfecti, nonnulli captivi abducti sunt. Ex quibus pauci quodadmodo scafis erepti, patriae quae acta fuerant nontiaverunt. 36. De interitu Magnovaldi. Igitur aput Childebertum regem Magnovaldus causis occultis ex iussu regis interficitur hoc modo. Stante infra Mettensis urbis palatium rege et ludum spectante, qualiter animal caterva canum circumdatum fatigabatur, Magnovaldus arcessitur. Quo veniente et nesciente quae actura erant, cum reliquis dissolutus riso, prospicere pecudem coepit. At his cui iussum fuerat, cum viderit eum spectaculum intentum, librata secure caput eius inlisit. Qui cecidit et mortuus est ac, per fenestram domus proiectus, a suis sepultus est; resque eius protinus direptae, aerario publico, in quantum repertum est, sunt inlatae. Autumabant tamen quidam, eo quod post mortem fratris diversis plagis coniugem affectam interfecisset et uxorem fratris adscisset toro, extetisse causam, qua interimeretur. 37. Quod Childebertho filius natus est. Post haec Childebertho regi filius natus est, qui a Magnerico Treverorum episcopo de sacro fonte susceptus, Theodoberthus est vocitatus. De quo tantum gaudium Gunthchramnus rex habuit, ut statim legatus dirigens, multa ei munera transmitteret, dicens: 'Per hunc enim Deus eregere Francorum regnum propria maiestates suae pietate dignabitur, si huic pater aut ipse viverit patri'. 38. Quod Hispani in Galliis prorupuerunt. Anno denique XI. regni Childeberthi regis legati iterum de Hispaniis venerunt, pacem petentes, sed nihil certi obtenentes, regressi sunt. Richaredus autem, filius Leuvichilde, usque Narbonam venit et infra terminum Galliarum praedas egit et clam regressus est. 39. De obito episcoporum.