Latin
9.1.1 to 9.1.7
Gregory of Tours, Libri Historiarum 9.1.1-7
Not analysed yet
In Christi nomine incipit liber VIIII in anno XII Childeberthi reges. 1. De Richaredo et legatis eius. Igitur post mortem Leuvigilde Hispanorum regis Richaredus, filius eius, foedus iniit cum Goesintha, relicta patris sui, eamque ut matrem suscepit. Haec enim erat mater Brunechildis reginae, matris Childeberthi iunioris. Richaredus vero de alia uxore erat filius Leuvigildi. Denique, cum noverca habitu consilio, legatus ad Gunthramno rege adque ad Childebertum dirigit, dicens: Tacem habete nobiscum, et ineamus foedus, ut adiutus praesidio vestro, cum necessitas poposcerit, simile nos condicione, intercedente cantate, muniamus'. Venientes vero legati, qui ad Guntchramnum regem directi erant, apud Matascensem oppidum iussi sunt residere, ibique, transmissis viris, rex causas cognovit, sed recipere noluit verba eorum. Unde talis postmodum inter eos inimicitia pullulavit, ut ad civitates Septemaniae nullum de regno eius transire permitterent. Hi vero qui ad Childeberthum regem venerunt cum cantate recepti sunt, datisque muneribus, accepta pace, cum muneribus sunt regressi. 2. De obito beatae Radegundae. Eo anno beatissima Radegundis ab hoc mundo migravit. Quae magnum planctum in monasterio, quem constituerat, dereliquid. Fuique et ego praesens ad eam sepiliendam. Obiit autem mense sexto, tertia decima die mensis ,sepulta post triduum. Quae autem ibi ipsa die virtutes apparuerunt, vel qualiter fuerit funerata, in libro Miraculorum plenius scribere studui. 3. De eo, qui cum cultro ad Gunthchramno rege venit. Interia advenit festivitas sancti Marcelli, quae apud urbem Cavillonensim mense septimo caelebratur, et Gunthchramnus rex adfuit. Verum ubi, peracta solemnia, ad sacrosanctum altarium communicandi gratia accessisset, venit quidam quasi aliquid suggesturus. Qui dum properat contra regem, culter ei de manu dilabitur; adpraehensumque repente, alium cultrum evaginatum in manu eius repperierunt. Nec mora, eductus a basilica sancta, vinctus et tormentis addictus, confitetur se emissum ad interficiendum regem, dicens: 'Sic enim tractavit, qui me misit, quia: �Cognovit rex multorum in se odia adgregata, et suspectus, ne percutiatur, omnino se a suis vallari praecipit; nec repperitur aditus, qualiter ad eum cum gladiis possimus accedere, nisi in aeclesia, in qua securus et nihil metuens stare denuscitur, verberitur"'. Sed et his de quibus locutus fuit adpraehensis, multis interemptis, hunc verberatum plagis demisit vivum, quia nefas potavit, si his qui ab eclesia eductus fuerat truncaretur.