Latin
9.1.37 to 9.1.40
Gregory of Tours, Libri Historiarum 9.1.37-40
Not analysed yet
18. De Brittanis et obitu Namati episcopi. Brittani quoque inruentes in termino Namnitico, praedas egerunt, pervadentes villas et captivus abducentes. Quod cum Guntchramno rege perlatum fuisset, iussit commoveri exercitum, dirigens illuc nuntium, qui eis loqueretur, ut componerent cuncta quae male gesserant, aut certe noverint, se gladio casurus ab exercitu eius. At ille timentes promittunt, se omnia quae male gesserant emendare. His auditis, rex dirigit illuc legationem, id est Namatium Aurilianinsim et Bertchramnum Cinomanensim episcopum cum comitibus et aliis viris magnificis. Adfuerunt etiam et de regno Chlotharii, Chilperici regis filii, viri magnifici; qui euntes in termino Namnitico, locuti sunt cum Warocho et Vidimacle omnia quae rex praeciperat. At illi dixerunt: 'Scimus et nos, civitates istas Chlotlhrii regis filiis redebere et nos ipsis debere esse subiectus; tamen quae contra rationem gessimus cuncta componere non moramur'. Et datis fideiussoribus adque subscriptis cautionibus, promiserunt, se singula milia solidorum Guntchramno regi et Chlothario in conpositionem daturus, promittentes numquam terminum civitatum illarum ultra adgressurus. His ita conpositis, regressi sunt reliqui et nuntiaverunt regi quae gesserant. Namatius vero episcopus, dum, receptis villis infra terminum Namneticae urbis, quod olim parentes eius perdiderant, ibidem moraretur, pusulae malae ei tres oriuntur in capite. Ex hoc valde confectus taedio, dum ad civitatem suam reverti cupiret, infra Andegavensis territorii terminum spiritum exalavit. Corpusculum eius ad urbe sua dilatum, in basilicam sancti Aniani confessores sepultum est. In cuius cathedram Austrinus, Pastores quondam filius, subrogatur. Warocus vero oblitus sacramenti et cautionis suae, omnia postposuit, quae promisit, vineas Namneticorum abstulit et, vindimiam colligens, vinum in Vinitico transtulit. Ex hoc iterum rex Guntchramnus valde furens, exercitum commovere iussit, sed quievit. 19. De interitu Sichari civis Thoronici. Bellum vero illud, quod inter cives Toronicus superius diximus terminatum, in rediviva rursum insania surgit. Nam Sicharius, cum post interfectionem parentum Chramisindi magnam cum eo amicitiam patravisset et in tantum se caritate mutua diligerent, ut plerumque simul cibum caperent ac in uno pariter stratu recumberent, quadam die cenam sub nocturno tempore praeparat Chramisindus, invitans Sicharium ad epulum suum. Quo veniente, resident pariter ad convivium. Cumque Sicharius crapulatus a vino multa iactaret in Chramisindo, ad extremum dixisse fertur: 'Magnas mihi debes referre grates, o dulcissime frater, eo quod interfecerim parentes tuos, de quibus accepta compositione, aurum argentumque superabundat in domum tuam, et nudus nunc essis et egens, nisi haec te causa paululum roborassit'. Haec ille audiens, amaro suscepit animo dicta Sichario dixitque in corde suo: 'Nisi ulciscar interitum parentum meorum, amittere nomen viri debeo et mulier infirma vocare'. Et statim extinctis luminaribus, caput Sichari seca dividit. Qui parvolam in ipso vitae termino vocem emittens, cecidit et mortuus est. Pueri vero, qui cum eo venerant, dilabuntur. Chramisindus exanimum corpus nudatum vestimentis adpendit in saepis stipite, ascensisque aequitibus eius, ad regem petiit; ingressusque aeclesia, ad pedes prosternitur regis, dicens: 'Vitam peto, o gloriose rex, eo quod occiderim homine, qui, parentes meus clam interfectis, res omnes diripuerunt'. Cumque, expositis per ordinem causis, regina Brunechildis graviter accepisset, eo quod in eius verbo Sicharius positus taliter fuerat interfectus, frendere in eum coepit. At ille, cum vidisset eam adversam sibi, Vosagensim territurii Biturigi pagum expetiit, in quo et eius parentes degebant, eo quod in regno Guntchramni regis haberetur. Tranquilla quoque, coniux Sichari, relictis filiis et rebus viri sui in Toronico sive in Pectavo, ad parentes suos Mauriopes vicum expetiit; ibique et matrimonio copulata est. Obiit autem Sicharius quasi annorum XX. Fuit autem in vita sua levis, ebriosus, homicida, qui nonnullis per ebrietatem iniuriam intulit. Chramisindus vero iterum ad regem abiit, iudicatumque est ei, ut convinceret super se eum interfecisse. Quod ita fecit. Sed quoniam, ut diximus, regina Brunechildis in verbo suo posuerat Sicharium, ideoque res huius confiscari praecepit; sed in posterum a Flaviano domestico redditae sunt. Sed et ad Aginum properans, epistolam eius elicuit, ut a nullo contingeretur. Ipsi enim res eius a regina concessae fuerant.