# Libri Historiarum 9.1.48-51

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 9.1.48 to 9.1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/9.1.48

23. De obitu Agerici episcopi et successore eius. Agericus vero Veredunensis episcopus, cum ex illo diuturnae amaritudinis felle graviter aegrotaret, pro eo quod Gunthramnus Boso, pro quo fideiussor exteterat, interfectus essit, vel etiam addita amaritudine, quod Berthefredus infra oraturium domus eclesiasticae fuerit interfectus, et praesertim cum ipsus Gunthramni filius secum retenens cotidie flerit, dicens: 'In meo vos odio orfani relicti estis', - his accensus, ut diximus, causis, fellis amaritudine adgravatus et maxime inedia consumtus, diem obiit adpositusque est in sepulchro. Bucciovaldus quoque abba eius pro episcopatum concurrit, sed nihil obtenuit. Charimerem enim refrendarium cum consenso civium regalis decrevit auctoritas fieri sacerdotem, Bucciovaldo abbate postposito. Ferebant enim hunc esse superbum, et ob hoc a nonnullis Buccus validus vocitabatur. Obiit autem et Licerius Arelatensis episcopus; in cuius eclesia Virgilius abba Agustidunensis, opitulante Siagrio episcopo, substitutus est. 24. De episcopatu Fronimi. Obiit autem et Deotherius Vinciensis episcopus; in cuius locum Fronimius subrogatus est. Hic autem Fronimius Biturigae urbis incola fuit; sed causa nescio qua in Septimaniam abiit ac post mortem Athanaeldi regis a Leuvane, successore eius, magnifice est receptus adque in urbe Agathensi episcopus ordinatus est. Sed post mortem Leuvanis cum Leuvieldus in illa hereticae pravitatis perfidia crassaretur et Ingundis, filia Sigiberti regis, cui supra meminimus, in Hispaniam ad matrimonium duceretur, audivit Leuvieldus, quasi hic episcopus ei consilium dedisset, ut numquam se veneno hereticae credulitatis debent admiscere, et ob hoc semper ei molestus iniuriarum laqueos intendebat, quousque eum ab episcopato deiecerit. Cumque non inveniret, quibus eum muscipulis possit innectere, ad extremum emisit, qui eum gladio deberet adpetere. Quod ille per internuntius cognuscens, relicta urbe Agathensi in Galliis advenit, ibique a multis episcopis receptus ac muneratus, ad Childebertum regem pertransiit. Sicque patefactum loco, apud supradictam urbem potestatem pontificalem nono deiectiones suae anno, rege largiente, suscepit. Brittani eo anno graviter terraturium Namneticum Redonicumque praedae subiecerunt, vindimiantes vineas, culturas devastantes ac populum villarum abducentes captivum, nihilque de promissis superioribus costodientes, et non solum non costodientes promissa, verum etiam detrahentes regibus nostris.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
