# Libri Historiarum 9.1.52-57

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 9.1.52 to 9.1.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/9.1.52

25. Quod exercitus Childeberthi in Italia abiit. Igitur Childebertus rex cum petentibus Langobardis sororem suam regi eorum esse coniugem, acceptis muneribus, promisisset, advenientibus Gothorum legatis ipsam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam conversam fuisse cognoscerit, repromisit ac legationem ad imperatorem direxit, ut, quod prius non fecerat, nunc contra Langobardorum gentem debellans, cum eius consilio eos ab Italia removerit. Nihilominus et exercitum suum ad regionem ipsam capessendam direxit. Commotis ducibus cum exercitum illic abeuntibus, confligunt pariter. Sed nostris valde caesis, multi prostrati, nonnulli capti, plurimi etiam per fugam lapsi, vix patriae redierunt. Tantaque ibi fuit stragis de Francorum exercitu, ut olim simile non recolatur. 26. De obitu Ingobergae reginae. Anno quoque quarto decimo Childeberthi regis Ingoberga regina, Chariberthi quondam relicta, migravit a saeculo, mulier valde cauta ac vitae relegiosae praedita, vigiliis et orationibus atque elymosinis non ignava. Quae, credo, per providentiam Dei commonita ad me usque nuntios dirigens, ut in his, quae de voluntate sua, id est pro animae remedium, cogitabat, adiutur exsisterem, - sic tamen, ut ad ipsam accedens, quae, consilio habito, fieri decernebat, scriptura conecterit, - accessi, fateor, vidi hominem timentem Deum. Qui cum me benigne excepisset, notarium vocat, et habito, ut dixi, mecum consilio, quaedam aeclesiae Toronicae vel basilicae sancti Martini, quaedam Caenomannicae aeclesiae deligavit. Ac post paucus mensis subitania aegritudine fatigata, migravit a saeculo, multus per chartolas liberus derelinquens, septuagisimo, ut arbitror vitae anno, relinquens filiam unicam, quam in Canthia regis cuiusdam filius matrimonio copulavit. 27. De obitu Amalonis. Amalo quoque dux, dum coniugem in alia villa pro exercenda utilitate dirigit, in amorem puellolae cuiusdam ingenuae ruit. Et facta nocte, crapulatus a vino, misit puerus, ut detrahentes puellolam eam toro eius adscirent. Illa quoque repugnante et violenter in eius mansione deducta, dum ea alapis caedunt, sanguinis unda ex narium meatibus decurrente perfunditur. Unde factum est, ut ipse quoque stratus ducis antedicti hoc rivo cruentaretur. Quam et ipse pugnis, colaphis aliisque ictibus verberatam ulna suscepit, et statim oppressus somno dormire coepit. At illa, extensa manu trans capud viri, gladium repperit; quo evaginato, capud ducis ac velud Iudith Olofernis ictu virili libravit. Illo quoque voces emittente, concurrunt famuli. Quam cum interficere vellent, exclamavit ille, dicens: 'Ne faciatis, quaeso. Ego enim peccavi, qui vim castitati inferre conatus sum. Nam haec, qui pudicitiam studuit conservare, omnino non pereat'. Haec dicens, spiritum exalavit. Cumque super eum familia coniuncta lamentaret, adiutorio Dei eruta puella domum egreditur et per noctem Cavillonensim urbem adiit, quae est sita ab eo loco quasi milia XXXV, ibique basilica sancti Marcelli ingressa, regis prostrata pedibus, cuncta quae pertulerat pandit. Tunc rex misericordissimus non solum ei vitam donavit, verum etiam praeceptionem tribui iussit, ut, in verbo suo posita, a nullo umquam parentum defuncti illius in aliquo molestiam pateretur. Verumtamen hoc, Deo praestante, cognovimus, quod puellae castitas non est a dereptore saevo ullatinus violata.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
