# Libri Historiarum 9.1.58-61

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 9.1.58 to 9.1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/9.1.58

28. De speciebus, quas Brunichildis regina transmisit. Brunechildis quoque regina iussit fabricari ex auro ac gemmis mirae magnitudinis clipeum ipsumque cum duabus pateris ligneis, quas vulgo bacchinon vocant, eisdemque similiter ex gemmis fabricatis et auro, in Hispania regi mittit; in qua re Ebregysilum, qui saepe ad ipsam regionem legationis gratia accesserat, direxit. Quo abeunte, nuntiatum est regi Gunthchramno, dicente quodam, quia Brunechildis regina ad filius Gundovaldi munera dirigit. Quod rex audiens, iussit costodias arduas per vias regni sui fieri, ita ut nullus paenitus praeterire possit, qui non discuteretur. Inquirebant etiam in hominum vel vestimentis vel calciamentis aut in reliquis rebus, si occultae litterae portarentur. Ebregysilus vero Parisius accedens cum his speciebus, ab Ebrecharium duce conprehensus, ad Gunthchramnum deducitur. Dixitque ei rex: 'Non sufficit, o infilicissime hominum, quod inpudico consilio Ballomerem illum, quem Gundovaldum vocitatis, ad coniugium arcessistis, quem manus mea subegit, qui voluit ditioni suae regni nostri superare potentiam; et nunc filiis eius munera mittitis, ut ipsus iterum in Galliis provocetis ad iugulandum? Ideoque non accedis, quo volueris, sed morte morieris, quia contraria est legatio tua genti nostrae'. Illo quoque recusante, non se his verbis esse communem, sed potius ad Richaredum, qui Chlodosuindam, sororem Childeberthi regis, sponsare debuerat, haec munera mitti, crededit rex loquenti et dimisit eum; abiitque in itinere quo directus fuit cum ipsis muneribus. 29. Quod Langobardi pacem ad Childeberthum regem petierunt. Igitur Childeberthus rex, invitante Sigymundo Momotiacensis oppidi sacerdote, die paschae ad supradictam caelebrari statuit urbem. Graviter tunc Theudoberthus, filius eius senior, gulae adflictus tumore laboravit, sed convaluit. Interea Childeberthus rex exercitum commovit et Italiam ad debellandam Langobardorum gentem cum isdem pergere parat. Sed Langobardi, his auditis, legatus cum muneribus mittunt, dicentes: 'Sit amicitia inter nos, et non pereamus ac dissolvamus certum ditioni tuae tributum. Ac ubicumque necessarium contra inimicus fuerit, ferre auxilium non pegebit'. Haec Childeberthus rex audiens, ad Gunthchramnum regem legatus dirigit, qui ea quae ab his offerebantur in eius auribus intimaret. Sed ille non obvius de hac coniventia, consilium ad confirmandam pacem praebuit. Childeberthus vero rex iussit exercitum in loco resedere misitque legatus ad Langobardus, ut, si haec quae promiserant confirmabant, exercitus reverteretur ad propria. Sed minime est inpletum.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
