# Libri Historiarum 9.1.75-81

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 9.1.75 to 9.1.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/9.1.75

36. Quod Childeberthus Theodeberthum Sessionas direxit. Quod Childeberthus rex Theodeberthum filium suum Sessionas direxit. Igitur anno quo supra regni sui Childeberthus rex morabatur cum coniuge et matre sua infra terminum urbis quam Strateburgum vocant. Tunc viri fortiores, qui erant in urbe Sessionica sive Meldensi, venerunt ad eum, dicentes: 'Da nobis unum de filiis tuis, ut serviamus ei, scilicet ut de progenie tua pignus retenentes nobiscum, facilius resistentes inimicis, terminus urbis tuae defensare studeamus'. At ille gavisus nuntio, Theudoberthum, filium suum seniorem, illuc dirigendum distinat. Cui comitibus, domesticis, maioribus atque nutriciis vel omnibus qui ad exercendum servitium regale erant necessarii delegatis, mense sexto huius anni direxit eum iuxta voluntatem virorum, qui eum a rege flagitaverant transmittendum. Suscepitque eum populus gaudens ac depraecans, ut vitam eius patrisque sui aevo prolixiore pietas divina concederet. 37. De Droctegyselo episcopo. Erat enim apud urbem Sessionas his diebus Droctigysilus episcopus, qui propter nimiam, ut ferunt, putationem quarto instante anno sensum perdiderat. Adserebant enim multi civium, quod hoc ei maleficiis accessisset per emissionem archidiaconis, quem ab honore reppulerat, in tantum ut infra muros urbis hanc amentiam magis haberit; si vero de civitate fuisset egressus, agebat commodius. Cumque rex supradictus ad urbem venisset et hic melius ageret, non permittibatur ingredi urbem propter regem, qui advenerat. Et licet esset vorax cibi ac putator vini extra modum, quam sacerdotalem cautilam decit, tamen nullum de eo adulterium quispiam est locutus. Verumtamen in sequenti cum apud Sauriciacum villam episcoporum synodus adgregata fuisset , iussum est, ut licerit ei ingredi urbem suam. 38. De id quod aliqui contra Brunichildem agere voluerunt. Cum autem Faileuba regina Childeberthi regis, partu editu mox extincto, egrotaret, adtigit aures eius sermo, quod quidam vel contra eam vel contra Brunichildem regina agere conarentur. Cumque, confortata ab incommodo, ad regis praesentiam accessisset, omnia tam ei quam matri eius quae audierat reseravit. Verba autem huiuscemodi erant, quod scilicet Septimina, nutrix infantum eius, consilio suadere vellet regi, ut, eiectam matrem coniugemque relictam, aliam sortiretur uxorem et hic cum eodem quaecumque vellent vel actu agerent vel praecibus obtinerent. Quod si hoc rex nollet adquiescere quae suadebat, ipsum maleficiis interempto, elevatis filiis eius in regno, repulsa nihilhominus matrem eorum et aviam, ipsi regerent regnum. Huius enim consilii socius pronuntiat esse Sunnegysilum comitem stabuli et Gallomagnum referendarium atque Droctulfum, qui ad solatium Septiminae ad nutriendum regis parvolus fuerat datus. Denique corripiuntur hi duo, Septimina videlicet et Droctulfus. Nec mora, extensi inter stipites cum vehementius caederentur, profititur Septimina, virum suum Iovium maleficiis interfecisse ob amorem Droctulfi ipsumque secum scorto miscere. De his, quae supra diximus, causis pariter confitentur et memoratus viros in hoc consilio habitus indecant. Nec mora, inquiruntur et ipsi; sed conscientia terrente, latebram infra eclesiarum septa petiere. Ad quos rex ipse procedens, ait: 'Egrediemini in iudicio, ut cognoscamus de his quae vobis obiciuntur, si vera sunt an falsa. Nam, ego ut opinor, in haec eclesia fuga dilapsi non fuissetis, nisi vos conscientia terruisset. Verumtamen promissionem habitote de vita, etiamsi culpabiles inveniamini. Christiani enim sumus; nefas est enim vel criminosus ab eclesia eductus puniri'. Tunc educti foris, cum rege venerunt ad iudicium; discussisque, reclamant, dicentes, quia: 'Septimina cum Droctulfo hoc nobis consilium patefecit. Sed nos exsecrantes ac fugientes, numquam consentire voluimus hoc scelus'. Et rex: 'Si', inquid, 'vos nullam coniventiam praebuissetis, nostris auribus utique intulissetis. Verumne ergo est, vos in hac causa praebuisse consensum, cum hoc nostrae scientiae oculi voluistis?' Et statim eiecti foris, iterum eclesiam petierunt. Septimina vero cum Droctulfo vehementer caesa ac cauteriis accensis in faciae vulnerata, ablatis omnibus quae habebat, Marilegio villa deducitur, ut scilicet trahens molam his, qui in genitio erant positae, per dies singulos farinas ad victus necessaria praepararet. Droctulfum enim, incisis capillis et auribus, ad vineam excolendam delegaverunt; sed post dies paucus fuga dilabitur. Inquisitusque ab actori, iterum ad regem deducitur; ibique multum caesus, iterum ad vineam, quam reliquerat, distinatur. At vero Sunnegisilus et Gallomagnus, privati a rebus quas a fisco meruerant, in exilio retruduntur. Sed venientibus legatis, inter quos episcopi erant, a rege Gunthchramno et petentibus pro his, ab exilio revocantur; quibus nihil aliud est relictum, nisi quod habere proprium videbantur.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
