# Libri Historiarum 9.1.91-96

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 9.1.91 to 9.1.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/9.1.91

43. Quod Teutarius ad hoc scandalum mitigando venit. Post haec Maroveus episcopus, cum diversa inproperia ab his audiret, Porcarium abbatem basilicae beati Helari ad Gundegysilum episcopum vel reliquos conprovincialis eius distinat, ut, data conmunione puellis, ad audientiam veniendi licentiam indulgere dignarentur. Sed nequaquam potuit obtenere. Childeberthus autem rex, cum assiduas de utraque parte, monasterii scilicet vel puellarum, quae egressae fuerant, molestias patiretur, Theutharium presbiterum ad dirimandas quaeremunias, quae inter easdem agebantur, distinat. Qui, provocatis Chrodieldem cum reliquis puellis ad audientiam, dixerunt: 'Non venimus, quia a communione suspensae sumus. Si reconciliare merimur, tunc ad audientiam venire non differimus'. Haec audiens ille, ad episcopos abiit. Cumque cum his de hac causa locutus fuisset, nullum effectum obtenere potuit de communione earum; et sic ad urbem Pectavam regressus est. Puellae vero separatae ab invicem, aliae ad parentes, aliae ad domus proprias, nonnullae in his monasteriis, in quibus prius fuerant, sunt regressae, quia hiemem validum simul positae propter penuriam ligni tollerare non poterant. Pauci tamen cum Chrodieldae et Basina remanserunt. Erat enim tunc et inter eas magna discordia, pro eo quod alia aliae se praeponire cupiebat. 44. De temperiae anni praesentis. Eo anno post clausum pascha tam inmensa cum grandine pluvia fuit, ut infra duarum aut trium horarum spatium etiam per minores vallium meatus ingentia currere flumina viderentur. Arbores in autumno floruerunt et poma, sicut prius dederant, ediderunt. Mense nono rosae apparuerunt. Flumina vero ultra modum excreverunt, ita ut excedentes litoribus loca, quae numquam contingere consuetae fuerant, operirent, non minimum de sationibus inferentes damnum. Explicit liber nonus. Gregory of Tours The Miscellany The Latin Library The Classics Page

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
