# Libri Miraculorum 1-3

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 2, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/1-3

Sic et inclytus martyr Julianus, qui Viennensi ortus urbe Arvernis datus est martyr, ab hoc igne succensus, haec concupivit ac mente tota desideravit e. Quia cum esset apud beatissimum Ferreolum, jam tunc martyrii odore flagrabat. Qui relictis divitiis ac propinquis, tantum ob solius amorem martyrii Arvernum advenit. Sed nec hoc sine divino mandato peregit, cum tunc persecutio in Viennensi urbe ferveret. Legerat enim Dominum praedixisse: Si vos persecuti fuerint in ista civitale, fugite in aliam (Matth. x, 23). Contulit ergo se hic in Arvernum territorium, non metu mortis, sed ut relinquens propria, facilius perveniret ad palmam: metuebat enim ne ei parentes essent obvii, si inter eos hoc certamen iniisset; et perderet miles Christi coronam gloriae, si legitime non certasset. Igitur instante persecutione ad Brivatensem vicum, in quo fanatici erroris naeniae colebantur, advenit. Et cum insequi adversarios nutu A Dei sensisset, a vidua quadam se occuli deprecaba-. tur. Quem illa tegens, illico Martyre poscente, de. texit, qui suis insecutoribus ita infit. Nolo, inquit, diutius commorari in hoc saeculo, quia sitio tota animi aviditate jam Christum. Atiili eductam vibranti dextera frameam, deciso capite in tres, ut ita dicam, partes, gloriosus dividitur Martyr. Nam caput Viennam defertur, artus Brivate reconduntur, felix anima a Christo conditore suscipitur. Senes quoque qui sacrosanctum corpus mancipaverant sepulturae, ila redintegrati sunt, ut in senectute summa positi tanquam juvenes haberentur. Caput quoque ejus Ferreolus martyr accepit, completoque certamine, tam illius membra quam istius caput in unius tumuli receptaculo collocantur. Quod ne cuiquam fortassis videatur incredibilis esse narratio, quae audivi gesta fideliter prodam [AI., pandam]. '

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
