Latin
Book 1, Chapter 10
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 10
Unproofread scanNot analysed yet
Quid igitur in Oriente actum fuerit d, ad corroborandam fidem catholicam non silebo. Judaei cujusdam vitrarii filius, cum apud Christianos pucros ad studia litterarum exerceretur, quadam die dum missarum festa in basilica beatæ Mariæ celebrarentur, ad participationem gloriosi corporis et sanguinis dominici cum aliis infantibus infans Judaeus accessil. Quo sancto assumpto e, gaudens ad domum patris revertitur: illoque operante inter amplexus et oscula, quae acceperat cum gaudio refert. At ille Christo Domino ac suis legibus inimicus ait: Si cum his infantibus communicasti, oblitus paternae pietatis, ad ulciscendam Mosaicæ legis injuriam, parri' cida in te durus existam. Et apprehensum puerum in os fornacis ardentis projecit, adjectisque lignis quo vehementius exureretur, insistit. Sed non defuit illa misericordia quæ tres quondam Hebræos pueros Chaldaico in camino projectos nube rorulenta resperserat. Ipsa enim et hunc inter medios ignes et prunarum moles jacentem prorsus consumi non patitur. Cum autem audisset mater quod scilicet filium communem pater deliberasseL exurere, cucurrit ad liberandum cum. Sed cum vidisset incendia ab ore fornacis patulo huc et illuc flamma dominante respergi, ornatum capitis ad terram projecit, diffusaque cæsarie se miseram clamitans, civitatem vocibus implet. Quod cum Christiani, quid actum fuerat didicissent, concurrunt omnes ad tam iniquum spectaculum, retractisque ignibus ab ore fornacis, inveniunt puerum quasi super plumas mollissimas decumbentem. Quo extracto, admirantur omnes illaesum, clamoribusque locus ille repletur, et sic Dominum omnis populus benedicit. Conclamalant etiam ut auctorem hujus sceleris in ipsas projicerent flammas. Projectum autem ita totum ignis absorbuit, ut vix de ossihus ejus parvum quodammodo relinqueretur indicium. Interrogantes autem infantulum Christiani quale ei inter ignes fuisset umbraculum, ait: Mulier quae in basilica illa ubi panem a de mensa accepi, in cathedra residens, parvulum in sinu gestat infantem, hoec me pallio suo, ne ignis voraret, operuit. Unde indubitatum est beatam ei Mariam apparuisse. Agnita ergo infans fide catholica, credidit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ac salutaribus aquis ablutus una cum genitrice sua, denuo sunt renati. Multi Judæorum exemplo hoc in urbe illa salvati sunt.