Latin
100.22 to 100.39
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 100.22-39
Unproofread scanNot analysed yet
Post paucos autem annos ab euntibus in Italiam passionis ejus historiam allatam beatus confessor accepit. Sed et deinceps sanctus Martyr multis se virtutibus manifestavit in populis. Nec moratus, super cryptam illam basilicam magnam jussit ædificarie. In proximo autem est et alia basilica, in qua Pascbasia quaedam religiosa veneratur. Nam visum est eo tempore structoribus quamdam anum cgressam fuisse ab ipsa basilica, nigra veste, cigneo cap. te, vultuque decoro [Al. decora], quae sic affata est structores: Eia, dilectissimi, perficite opus bonum: eleventur machinæ quibus erigitur hæc structura, et merito acceleratur quæ talem babet exsecluorem. Nam si permitteretur ut vestrorum oculorum acies contemplaretur, nempe videretis vobis operantibus sanctum prwire Benignum. Hæc effata, basilicam de qua egressa fuerat ingrediens, nulli ultra comparuit. Autumabant enim ejus temporis homines, beatam ibi apparuisse Pascbasiam d. Super lapidem vero illum in quo cum plumbo remisso pedes ejus conGii fuerunt, factis loculis, vinum aut siceram multi infundunt: unde si aut oculi lippitudine gravati, aut quaelibet vulnera fuerint peruncta, protinus fugata infirmitate sanantur, quod ego evidenter expertus sum. Nam cnm mihi nimia lippitudine oculi gravarentur, ex hoc sacrato unguine tactus, dolore protinus carui. Cum autem ad Arvernam regioncm lues illa inguinaria adveniret, quæ sancii Galli cpistopi oratione depulsa est [V. Hist. ,I. iv, cap. 5], et in subita contemplatione parietes domorum atque ecclesiarum signarentur, atque caraxarentur, matri meas apparuit in visu noctis quasi vinum, quod in apothecis nostris habebatur, sanguis esset effectus. Cui lamentanti ac dicenti: Vae mihi, quia signata est plagae domus mea, ait ei vir quidam: Nosti, inquit, quod post pridie, quod erit in Kalendis Novembris, passio Benigni martyris celebrabitur? Novi, ait. Vade, inquit, ct vigila totam noctem in honore, ac revoca e missas, et liberaberis a plaga.