# Libri Miraculorum 101

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/101

Multa d de Georgio martyre miracula gesta cogno vimus (An. 284, 23 April. ), de quibus pauca locutu- rus sum. Hujus enim reliquiæ cum reliquorum san. ctorum a quibusdam ferebantur: sed cum portitores ad locum quemdam Lemovicim termini advenissent, ubi jam pauci clerici, conserto ligneis tabulis oratorio, Dominum assidue precabantur, mansionem postulant. Susceptique benigne noctem cum cæteris fratribus psallendo deducunt. Mane autem facto, apprehensam capsulam levare penitus non valebant. Deniquc cum iter agere sine pignore sancto penitus nequirent, et eis maximus dolor animi insedisset, intelligunt, inspirante (Al. imperanle) Den, sibi aliquid ex his in laco relinquere oportere. Tunc inquisitis ligaturis divisisquc particulis, seniori qui cellulæ praeerat largiuntur, relinquentes partem patrocinii, sumentes facultatem quo voluerant abeundi. Habentur etiam ejus reliquiæ in vico quodam Cenomanensi., ubi multa plerum que miracula ostenduntur. Nam cæci, claudi, frigoritici, vel reliqui infirmi, sæpius ibi sanitatum gratia munerantur.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
