# Libri Miraculorum 103.13-26

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, 103.13 to 103.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/103.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/103.13

Illi vero perfecta omnia quae matrona præceperat, camerae affixerunt, texeruntque ex auro mundisslmo. Quo opere explicito, vocat mulier imperatorem, dicens: Parvitas pecuniolæ, quam conjungere potui, adeat: veni ad contemplandum eam, et quod libucrit facjlo. Surrexit gavisus imperator de sotio, nibil percepturus ex auro: pergit ad domum mnlieris, putans se copiosos thesauros palatio deportare. Cui cum mulier occursum humiliter reddidisset, invitat in templum Martyris ad orationem; erat enim proximum domui ejus, et haec quae habere po. tuerat loco illi delegaverat sancto. Apprehensa autem imperator manu mulieris, eo uodesset senex, ingreditur aedem, prosternitur ad orationem. Qua expleta, ait mulier: Suspice, quæso, cameratn hujus ædis, gloriosissime Auguste, et scito quia paupertas mea in hoc opere continetur. Tu vero quod volueris exinde facito, non adversor. Ille vero suspiciens atque admirans, erubuit, et ne pudor ejus manifestaretur, collaudans opus, et gratias agens, abscedere cœpit. Sed ne rediret vacuus a munere, extractum mulier annulum a digito, cujus gemmam vola conduserat, qui non amplius auri pondus quam uniu8 semiunciae continebat, obtulit ei, dicens: Accipe, imperator sacratissime, hoc munusculum de manu mea, quod supra pretium huj us auri valere censetur. Erat enim in eo lapis Neronianus a miræ viriditatis ac splendoris: qui cum fuisset ostensus, omne au- j rum quasi in viriditatem visum est convertisse a pulchritudine gemmae. At ille accipiens, et iterum atque iterum gratias agens, et collaudans matronam, in palatium est regressus. Unde non est dabium, etiam in hac re Martyris hujus intercessisse virtutem, ne opes locis sanctis et pauperibus delegatæ, in illius transferrentur dominationem, cujus noe fuerant studio congregatæ.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
