Latin
Book 1, Chapter 107
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 107
Unproofread scanNot analysed yet
Pannichius Pictaviensis termini presbyter, dum ad convivium cum amicis quos evocaverat resideret, poculum poscit. Quo accepto, musca importunior circumvolans inquinare poculum nitebatur. Quam cum saepius manu presbyter abegisset, et illa paulalum se elevans rursus reverti niteretur, sensit esse insidiam inimici, susceptoque heva poculo de dextera signum crucis facit: mox in quatuor divisus partes liquor qui inerat, elevata in excelso unda, terras diffunditur 6. -Patuit namque manifestissime hoc insidiam fuisse inimici. Ergo et tu, si viriliter et nan tepide signum vel fronti, rel pectori salutare [Laud. ,Salvatoris] superponas, tunc resistendo vitiis martyr habeberis, quia et ipsi martyres ea quae vicerunt, non suis viribus, sed Det haec aun. liis, per signaculum crucis gloriosissime peregerunt, in quibus, ut saepe diximus, ipse Dominus et dimicat, et triumphat. Unde oportet et nos eorum patrocinia expetere, ut eorum mereamur suffragiis adjuvari, vel, quod nostris digni non sumus meritis obtinere, corum possimus intercessionibus adipisci, ut adjutorio sacratae Trinitatis usi, effici mereamur martyres Christi, carnalibus desideriis abdicatis, ut dicit ipse h, qui pro se fideliter dimicantes lapidibus pretiosis coronat in cœlo, alumnos cultoresque amicorum suorum protegere dignetur in sæculo; ac præstet, ut assistant martyres invocati a suis, quoe post victoriam paradisus beatitudinis retinet immortales; ut in illo examinationis tempore, cum illos gloria aeterna circumdat, nos aut excuset mediatrix venia, aut levis paena pertranseat i; nec damnet reos pro criminis actione in perpetuum, quos pretiosi sanguinis commercio reparavit. Amen. Explicit liber primus.