Latin
Book 1, Chapter 12
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 12
Unproofread scanNot analysed yet
Joannes a vero Baptista astu Herodis per Herodiadem uxorem fratris, in carcerem colligatur (An. 50). Tunc temporis a Galliis matrona quaedam Hierosolyrnis abierat, pro devotione tantum, ut Domini et Salvatoris nostri praesentiam mereretur. Audivit an em quod beatus Joannes decollaretur (An. 51 aut 52): cursu illuc rapido tendit, datisque muneribus supplicat percussori, ut eam sanguinem defluentem colligere permitteret non arceri b. lilo autem percutiente, matrona concham argenteam praeparat, truncatoque martyris capite, cruorem devota sutcepit: quem diligenter in ampulla posilum patriam detulit, et apud Vasalensem urbem, ædificata in ejus honore ecclesia d, in sancto altari collocavit.