# Libri Miraculorum 13

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 2, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/13

Videtur mihi, ut sicut Sancti virtute curata morbida retexuntur, ita ct infidelium pravitates oratione illius confutatae, ad emendationem aliorum, ne si. milia appetant, declarentur: quia utraque Sancti gloria praestat, ut et hos sanitati reddat ne ampliul crucientur, et illos arguat ne in futuro judicio condemnentur. Et quia nullum latere credo aliquid de hostilitate Theoderici regis a ac infirmitatibus Sigivaldi, quae ei in Arverno posito contigerunt, propter virtutem tamen beati Martyris est diligentius exponendum, quo facilius fides dictis adhibeatur. Igitur cum ad direptionem A vernorum rex antedictus festinaret ( An. 525), et ingrediens terminum vastationi cuncta subigeret, pars aliqua ab exercitu separata ad Brivatensem vicum infesta proripuit, fama vulgante quod in basilica essent incolae cum multis thesauris adunati. Cumque pervenissent ad locum, inveniunt multitudinem promiscui sexus, obseratis ostiis, in templo ipso cum propriis facultatibus residere. Cumqwe intrare non possent, unus effractam ceu fur in altario sancto fenestram vitream, ingreditur, quia qui non intrat per januam hic latro est: dehinc, reseratis aedis illius valvis, exercitum intromittit. At illi direptam cunctam pauperum supellectilem cum ministris ipsius basilicae, reliquum quoque populum qui infra erat eductum foris diviserunt haud procul a vico. Quae cum ad regem delata fuissent, comprehensos ex his aliquos diversis mortibus condemnavit. Fugiens vero ille qui irrupta aede caput tuit hujus sceleris, igne de coelo delapso consumptus interiit: super quem cum multi acervum lapidum congregassent, a tonitruis et coruscationibus detectus terrena caruit sepultura. Qui vero de consentaneis latentes regem in patria sunt regressi, correpti a daemone diversis exilibus hanc vitam crudeliter finierunt. Haec audiens rex, omnia quae exinde sunt ablata reddidit. Praeceperat enim ne in septimo a basilica milliario quis vim inferret.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
