Latin
Book 2, De eo qui caballum in vigilia Sancti e furatus eat
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 150
Unproofread scanNot analysed yet
Alius autem per vigiliam festivitatis equum alicujus, qui tunc forte ad eamdem solemnitatem vene. rat; furto comprehendit, ascensoque velociter properat: scilicet ut qui lumen perdiderat veritatis. uon inveniretur a luce, et cujus pectus cupiditatis tenebræ obsederant, ejus et furtivam frauduJentiam nox celaret. De talibus enim Dominus dicebat in Evangelio: Omnis qui male agit odit lucem (Joan. III, 20). Albescente igitur coelo dicebat: Jam securus sum, nam triginta leucas a Sancti basilica elongatus sum, jam secus propriam domum esse me credo. Dum næc tacitus revolveret infra se, demotis ex axe tenebris, cognoscit se ipsi vico propinquum inter populos divagari; timensque ne scelus suum patefieret publico, cum cautela grandi caballum in loco unde digressus fuerat reformavit. Sic miser virtute Martyris tota nocte detentus in circuita vici, et, ut ego crodo, ab auctore qui eum obsederat est delusus, ut viam quam apprehendere voluit non vale. ret. scelerata cupiditas, quid agis! semper antatores tuos in confusionem præcipitas.