# Libri Miraculorum 18

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/18

Sunt autem et ad Levidam a civitatem aquae calidæ, in quibus Jesus Nave lavare solitus erat, ubi similiter leprosi mundantur: est autem ab Hiericho duodecim millia. Prope autem Hiericho habentur arbores quae lanas gignunt. Exhibent enim poma in modum cucurbitarum, testas in circuitu habentes 'duras, intrinsecus autem plena sunt lana. Et de his etiam ferunt ipsi Jesu Nave solere fieri indumenta. Sed et hodieque tales exhibent lanas, ex quibus nos a quibusdam delatas vidimus, et admirati sumus vel candorem, vel subtilitatem earum.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
