Latin
Book 1, Chapter 19
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 19
Unproofread scanNot analysed yet
Nam vidi ante hoc tempus hominem, Joannem nomine, qui a Galliis leprosus abierat, et in ipso loco quo Dominum diximus baptizatum aiebat se per annum integrum commoratum fuisse. Qui assidue abluebatur in amne: sed redditus pristinae incolumitati, reformata in metius cute, sanatus est. Hic reliquias beatæ Mariae ab Hierosolymis accipiens, revertebatur in patriam: sed prius Romam abire disposuit. Verum ubi altas Italiae solitudines est ingressus, incidit in latrones. Nec mora, spoliatur ab indumentis, et ipsa quoque capsa in qua beata gestabat pignora capitur. Existimantes enim inimici illi auri ibidem sestertias aggregatas, effracta clave, omnia rimantur intente. Sed cum nihil in ea pecuniae reperissent, extracta pignora in ignem projiciunt, caesoque homine discesserunt. At ille semivivus eisurgens, ut vel cineres exustorum colligeret pignorum, invenit super carbones accensos ill:esas jacere reliquias: ipsumque linteum quo involutæ erant ita admiratur integrum, ut non putaretur prunis injectum, sed eum ex aquis absconditum. Collegitque cuncta cum gaudio, et viam quam pergebat ingressus, usque ad Gallias pervenit incolumis. Multos etiam vidimus qui vel in Jordane, vel in aquis Levidæ urbis tincti, ab hoc fuerant morbo mundati.