# Libri Miraculorum 19-2

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 2, Chapter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/19-2

Quidam alteri triantem præstiterat, quem interpositis paucis diebus recepit. Post annum vero in atrio Sancti convento homine, rem suam quasi non recepisset sibi reddi deposcebat. At ille detestans, asserebat se reddidisse susceptum. Cumque diutissime altercarentur, ille qui reddiderat ait ad socium: Usquequo uterque contendimus? sub juditio hoc omnipotentis Dei ponamus. Eamus ad tumutam Martyris, et quod sub sacramenti interpositione dixeris, discernat virtus sancta Patroni. At ille nec dubitans, ingressusque sepulcrum, dum audacter elevat manus ut pejeraret [Al., perjuret], infeliciter miserirriguit. Hæret vox in gutture, lingua coarctatur in fauce, vibrat labia vacua a sermone: ipsa quoque brachia, quae ad adjutorium frustrati sacramenti erexerat, prorsus retrahere non valebat. Ad hæc vulgo admirante, publicato scelere, multitudo cuncta populi, una voce prorumpens, Domini misericordiam ac beati Martyris auxilium deprecatur. Post quatuor vero aut eo amplius horas ad sensum regressus, quod injuste repetebat publica conCessione patefecit, et sic sanus abscessit.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
