# Libri Miraculorum 20-2

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 2, Chapter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/20-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/20-2

Saepe haec ille audierat qui basilicae sanctae violentiam intulit, sed iniquam mentem semel obses. sam vitio, bonitas mollire non potuit, Salomone obtestante: In malevola anima non ingreditur sapientia (Sap. i, 4). Advenerat festivitas Sancti, et ecce quidam e populo conspicatur ornamentis immensis beatam basilicam effulgere. Concupiscit iniqua mente quod adipiscens non poterat occultare. Igitur discedente populo a basilica post gratiam vespertinam, hic se in angulo basilicæ reprimens latitavit, ac dato cunctis nocturna quiete silentio, vel operiente umbroSa caliginc mundum, consurgit ab angulo, et nihil dubitans, utique quia satellite Satana impellebatur, super cancellum beati sepulcri cursu prosiliit rapido, detractamque a summo unam gemmis coruscantibus crucem a, ad terram dejecit, collectisque velulis ac palliolis de circuitu parietum pendentibus, unum voluclum facit, imposuitque humeris, ac elevata cruce manu, locum unde discesserat repetit, ac posita capiti sarcina, peccati sopore compressas, obdormivit. Media vero nocte circumeuntes Custodes sanctam basilicam aspiciunt in angulo unam gemmam crucis, tanquam jubar coeleste refulgere: obstupefacti accedunt cominus cum timore, admotoque cereo, inveniunt personam cum rebus furatis, quas auferre non potuerat, inibi decubare. Denique sub custodia eum illa nocte detentum, mane facto, cuncta quæ fecerat patefecit, asserens se lassum obdormisse, eo quod diutissime circumiens cum fasce [A/., face] basilicam, ostium undeegrederetur reperire non potuit.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
