Latin
Book 2, Chapter 21
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
Multa quidem et alia in prsevaricatoribus ostendit: sed satis sint ista ad coercendam desidiam eorum. Nunc vero ad gaudia prosperitatum, quæ larga pie. tate praestat populis, revertamur. Sed prius illud non arbitror post ponendnm, quod expertum valde cognovimus, quid in rebus perditis apud hunc patronum fidelis deprecatio consequatur: ex quibus unum tantum commemorare studui. Ad festivitatem beati Martyris devotus pauper advenerat, laxatoque equite, sacram ingressus est aedem, ac vigiliis immobilis instans, noctem cum caeteris orando deduxit. Illucescente vero coelo ad metatum regressus, caballum quem reliquerat non invenit: quaesitumque diutissime, nec signa quidem quam in partem discessisset agnovit. Transacto igitur biduo, recurrit iterum per saltus, perscrutans locorum incolas, si forte aliquis aut teneret captum, aut capi vidisset ab aliquo. Nullum debinc indicii genus reperiens, anxius atque mœstus ad sepulcrum Sancti regreditur, ibique causas doloris ac moeroris exponens, aiebat: Ad tua, Sancte, limina veni, nihil aliud quam parvitatis mese vota deferre: nihil injuste abstuli, nibil gessi indignum tua solemnitate; cur, inquam, perdidi rem meam? Rogo ut restituas amissum, ut necessarium reddas. Hæc fletu addito aiens, ut egressus est templum, conspicit eminus a quodam viro suum equitem retineri. Ad quem accedens, dum discutit unde sit, aut unde venerit, aut ex quo tempore hunc habeat equum, didicit ipsa hora eum fuisse repertum, qua ille beati Martyris imploravit auxilium.